261. XI. Quod Dominus in mundo impleverit omnia Verbi, et quod per id factus sit Divinum Verum, seu Verbum, etiam in ultimis, intelligitur per haec apud Johannem: "Et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate" (i. 14):
"fieri caro est fieri Verbum in ultimis. Qualis Dominus fuit ut Verbum in ultimis, ostendit discipulis cum transformatus est (Matth. xvii. 2, seq.; Marc. ix. 2, seq.; Luc. ix. 28, seq.):
et ibi dicitur, quod Moses et Elias visi sint in gloria; per "Mosen" intelligitur Verbum quod per illum scriptum est, et in genere Verbum Historicum; et per "Eliam Verbum Propheticum. Dominus ut Verbum in ultimis, etiam repraesentatus est coram Johanne, in Apocalypsi (i. 13-16); ubi omnia descriptionis Ipsius significant ultima Divini Veri, seu Verbi. Dominus prius quidem fuerat Verbum seu Divinum Verum, sed in primis; nam dicitur, "In principio erat verbum, et verbum erat apud Deum, et Deus erat verbum" (Joh. i. 1, 2):
sed quando Verbum caro factum est, tunc Dominus factus est Verbum etiam in ultimis. Ex eo est, quod dicatur "Primus et ultimus" (Apoc. i. 8, 11, 17; ii. 8; xxi. 6; xxii. 12, 13; Esai. xliv. 6).