227. Verbum per doctrinam non modo intelligitur, sed etiam in intellectu lucet, est enim sicut candelabrum cum accensis lucernis; homo tunc videt plura quam prius viderat, et quoque intelligit illa quae non prius intellexerat; obscura et discordantia vel non videt et praeterit, vel vidit et explicat ut cum doctrina concordent. Quod Verbum ex doctrina videatur, et quoque secundum illam explicetur, testatur experientia in Christiano orbe. Omnes Reformati vident Verbum ex sua doctrina, et Verbum secundum illam explicant; similiter Pontificii ex sua, et secundum illam; immo Judaei ex sua, et secundum illam; consequenter falsa ex doctrina falsa, et vera ex doctrina vera. Ex his patet quod doctrina vera sit instar lucernae in tenebris, ac instar indicis in viis.