True Christian Religion (Chadwick) n. 226

Previous Number Next Number See English 

226. (i.) Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, causa est, quia Verbum in sensu litterae ex meris correspondentiis consistit, ob finem ut spiritualia et caelestia inibi simul sint, ac unaquaevis vox illorum continens et fulcrum sit; idcirco Divina vera in sensu litterae raro sunt nuda, sed vestita, quae vocantur apparentiae veri, et sunt plura accommodata captui simplicium, qui cogitationes non supra talia quae vident ante oculos, elevant et aliqua, quae apparent sicut contradictiones, cum tamen in Verbo in spirituali sua luce spectato nulla contradictio datur: et quoque in quibusdam locis apud Prophetas sunt nomina locorum et personarum collata, ex quibus non aliquis sensus potest elici. Cum itaque Verbum in sensu litterae tale est, constare potest, quod non possit absque doctrina intelligi. [2.] Sed exempla illustrent. Dicitur, Quod Jehovam paeniteat (Exod. xxxii. 12, 14; Jon. iii. 9; iv. 2);

et quoque dicitur, Quod Jehovam non paeniteat (Num. xxiii. 19; 1 Sam. xv. 29);

haec absque doctrina non conformantur. Dicitur Quod Jehovah visitet iniquitatem Patrum super filios ad tertiam et quartam generationem (Num. xiv. 18);

et quoque dicitur Quod non morietur pater propter filium, nec filius propter patrem, sed quisque in peccato suo (Deut. xxiv. 16);

haec non discordant sed concordant per doctrinam. [3.] Dicit Jesus, "Petite, et dabitur vobis, quaerite et invenietis; ....et pulsanti aperietur" (Matth. vii. 7, 8; xxi. 21, 22):

absque doctrina crederetur, quod quisque accepturus sit, quod petit; sed ex doctrina scitur, quod quicquid homo petit ex Domino, hoc detur: hoc etiam Dominus docet, "Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis petite, et fiet vobis" (Joh. xv. 7). [4.] Dicit Dominus, "Beati pauperes, quia [1]illorum est regnum Dei" (Luc. vi. 20);

absque doctrina cogitari potest, quod pauperibus sit caelum, et non divitibus: sed doctrina docet quod pauperes spiritu intelligantur, nam dicit Dominus, "Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum" (Matth. v. 3). [5.] Porro dicit Dominus, "Ne judicate De judicemini, ..cum quo judicio judicatis, judicabimini" (Matth. vii. 1, 2; Luc. vi. 37):

absque doctrina potest quis adduci ad confirmandum, quod non judicandum sit de malo quod sit malus; sed ex doctrina licet judicare, at juste; dicit enim Dominus, "Justum judicium judicate" (Joh. vii. 24). [6.] Jesus dicit, "Nolite vocari doctor, quia unus est Doctor vester, Christus ne vocetis patrem vestrum in terra; unus namque est Pater vester in.. caelis: nec vocemini magistri, unus enim est vester Magister, Christus" (Matth. xxiii. 8-10):

absque doctrina foret, quod non liceat vocare aliquem doctorem, patrem, et magistrum; sed ex doctrina scitur, quod liceat in naturali sensu, sed non in spirituali. [7.] Jesus dixit ad discipulos, "Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis" (Matth. xix. 28):

ex his verbis concludi potest, quod etiam discipuli Domini judicaturi sint, cum tamen neminem judicare possunt; doctrina itaque revelabit hoc arcanum per hoc, quod solus Dominus, qui est omniscius, et novit omnium corda, judicaturus sit, et judicare possit; et quod per "duodecim discipulos" Ipsius, intelligatur ecclesia quoad omnia vera et bona, quae ei sunt a Domino per Verbum; ex quo doctrina concludit, quod illa judicatura sint unumquemvis secundum Domini verba apud Johannem (iii. 17, 18; xii. 47, 48). His similia sunt plura alia in Verbo, e quibus manifeste patet, quod Verbum absque doctrina non intelligatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church