True Christian Religion (Chadwick) n. 166

Previous Number Next Number See English 

166. (ii.) Quod tres illi, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, sint tria Essentialia unius Dei, quae faciunt unum, quemadmodum anima, corpus et operatio apud hominem. - Dantur essentialia unius rei communia, et quoque particularia, et haec cum illis faciunt unam essentiam. Essentialia communia unius hominis, sunt ejus anima, corpus et operatio. Quod haec faciant unam essentiam, videri potest ab hoc, quod unum sit ab altero, et propter alterum, in continua serie; inchoat enim homo ab anima, quae est ipsa essentia seminis; haec non modo initiat, sed etiam producit in suo ordine illa quae corporis sunt, et postea, quae ex duobus illis, anima et corpore simul procedunt, quae vocantur operationes; quare ex productione unius ab altero, et inde insitione et conjunctione, patet quod tria haec sint unius essentiae, quare vocantur tria essentialia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church