True Christian Religion (Chadwick) n. 165

Previous Number Next Number See English 

165. Sed quomodo illa intelligenda sunt, sive quod tres Dii sint, qui essentia et inde nomine unus Deus sunt, sive quod tria objecta unius subjecti, ita quod sint modo qualitates aut attributa unius Dei, quae ita nominantur, sive aliter, ratio sibi relicta nullatenus potest videre. Sed quid consilii? Non datur aliud, quam ut homo adeat Dominum Deum Salvatorem, et sub Ipsius auspicio legat Verbum, est enim Ille Deus Verbi, et illustrabitur, et videbit veritates, quas ratio etiam agnoscet. At vero, si non adis Dominum, si millies legeris Verbum, et videris ibi Divinam Trinitatem, et quoque Unitatem, nequicquam aliud intellecturus es, quam quod tres Divinae Personae sint, quarum unaquaevis singulatim est Deus, et sic tres Dii; at quia hoc repugnat communi perceptioni omnium hominum in universo mundo, ideo ad evitandum contumelias, invenerunt, quod tametsi tres sunt in veritate, usque fides efflagitet ut non tres Dii nominentur, sed unus; ac insuper, ne vituperiis circumfundantur, quoad hoc imprimis incarcerabitur intellectus, et sub obedientia fidei vinctus tenebitur; et hoc erit sanctum ex Christiano ordine in Ecclesia Christiana posthac. [2.] Talis fetus paralyticus natus est ex eo, quod non sub auspicio Domini legerint Verbum; et omnis qui non sub Ipsius auspicio legit Verbum, ille legit illud sub auspicio propriae intelligentiae, et haec est sicut noctua in talibus quae in spirituali luce sunt, qualia sunt omnia essentialia Ecclesiae. Et hic dum legit illa quae Trinitatis sunt in Verbo, et ex illis cogitat quod tametsi tres, usque unum sint, apparet hoc illi simile responso ex tripode, quod quia non intelligit, volvit illud inter dentes, nam si poneret illud ante oculos, foret aenigma, quod quo plus satagit evolvere, eo plus se intricat tenebris, usque dum incipit de illo absque intellectu cogitare, quod simile est sicut videre absque oculo. In summa, legere Verbum sub auspicio propriae intelligentiae, quod fit omnibus qui non agnoscunt Dominum pro Deo caeli et terrae, et inde Ipsum unice adeunt et colunt, assimilari possunt pueris ludentibus, qui panniculetum ligant ante oculos, et volunt recta gradi, et quoque credunt quod recta gradiantur, et tamen pede a pede declinant ad latus, et tandem in oppositum pergunt, et impingunt in lapidem, et cadunt. [3.] Et quoque sunt similes naucleris, qui absque pyxide magnetica navigant, et dirigunt navem in scopulos, et pereunt. Et quoque sunt sicut ille, qui perlatum campum in opaco nimbo ambulat, et videt scorpium et credit esse avem, et hanc vult palma arripere et elevare, et tunc vulnere letali icitur. Similis etiam est mergo aut milvo, qui videt paucum tergi a pisci magno super aquas, ac involat ac infigit ei rostrum, ac a pisce subtrahitur et suffocatur. Et quoque est sicut, qui labyrinthum absque duce aut filo intrat, et quo interius penetrat, eo plus sibi oblitterat vias exitus. Homo qui non sub auspicio Domini legit Verbum, sed sub auspicio propriae intelligentiae, credit se lynceum, et plus ocularem quam Argus, cum tamen intus ne hilum veri videt, sed modo falsum; quod cum sibi persuasit, apparet hoc illi sicut cynosura, ad quam omnia vela cogitationis suae dirigit; et tunc non videt vera plus quam talpa, et si videt, inflectit illa ad favorem phantasiae suae, et sic pervertit et falsificat sancta Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church