True Christian Religion (Chadwick) n. 15

Previous Number Next Number See English 

15. (viii.) Quod apud homines, qui non agnoscunt unum Deum, sed plures, nihil ecclesiae cohaereat. - Qui unum Deum fide agnoscit et corde colit, ille in communione sanctorum in terris est, et in communione angelorum in caelis: illae dicuntur communiones, et sunt, quia in uno Deo sunt et unus Deus in illis. Iidem etiam in conjunctione sunt cum universo caelo angelico, et ausim dicere, cum omnibus et singulis ibi; sunt enim omnes sicut filii et posteri ex uno patre, quorum animi, mores et facies similares sunt, a quibus se mutuo cognoscunt. Caelum angelicum coordinatum est in societates secundum omnes varietates amoris boni; quae varietates ad universalissimum unum amorem collimant, qui est in Deum: ex hoc amore propagati sunt omnes, qui Deum unum Creatorem universi, et simul Redemptorem, et Regeneratorem, fide agnoscunt et corde colunt. [2.] Sed aliter prorsus illi, qui non unum, sed plures Deos adeunt et adorant; sive hoc fiat, quod unum ore et tres cogitatione, ut faciunt illi in hodierna ecclesia, qui Deum in tres personas distinguunt, et unamquamque personam declarant Deum per Se, et cuique separatas qualitates, seu proprietates quae non alterius sunt, attribuunt. Inde fit, quod unitas Dei non modo actualiter dividatur, sed etiam ipsa theologia, et quoque mens humana in qua illa erit, similiter: quid inde nisi perplexum et non cohaerens in rebus ecclesiae resultat? Quod talis sit status ecclesiae hodiernae, in Appendice post hoc opus, demonstrabitur. Hoc veritas est, quod divisio Dei, aut Essentiae Divinae, in tres Personas, quarum quaelibet per se aut singulatim est Deus, inducat negationem Dei. Est sicut quis in templum ad adorandum intrat, et in tabula super altari videt pictum unum Deum sicut Antiquum dierum, alterum sicut Pontificem maximum, et tertium sicut Aeolum volantem, et subscriptum, "Hi tres sunt unus Deus:" aut forsan sicut ibi videret Unitatem et Trinitatem pictas sicut hominem cum tribus capitibus super uno corpore, aut cum tribus corporibus sub uno capite, quae forma monstrosa est, cum qua idea si quis intraret caelum, certe praeceps dejiceretur, tametsi diceret, quod caput aut capita significarent essentiam, et corpus aut corpora proprietates distinctas.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church