Earths in the Universe (Chadwick) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. Praesentiam Spirituum Jovialium non modo cognoscere potui ex allapsus et influxus lenitudine et suavitate, sed etiam ex eo quod influerent quam maxime in faciem, et illam disponerent hilarem et ridentem, et id continue dum aderant: dicebant, quod ita disponant facies incolarum telluris suae, cum ad illos veniunt, volentes sic eis inspirare tranquillitatem et jucunditatem cordis: tranquillitas et jucunditas illa, quae ab illis mihi inspirabatur, implebat sensibiliter thoracem et cor; removebantur tunc cupiditates et sollicitudines de futuris, quae intranquillum et injucundum inducunt, et animum in varios motus excitant. Inde constare mihi potuit, qualis vita Incolarum Telluris Jovis esset; ex spiritibus enim cognoscitur indoles incolarum, nam unusquisque vitam suam secum habet e mundo, ac vivit illam cum fit spiritus. Animadversum est quod illis esset status beatitudinis seu felicitatis adhuc interioris; hoc animadversum est per quod perceptum quod interiora eorum non clausa essent sed aperta ad coelum; quo enim apertiora ad coelum sunt interiora, eo sunt susceptibiliora recipiendi divinum Bonum, et cum illo beatitudinem ac interiorem felicitatem: aliter prorsus apud illos, qui non in ordine coeli vivunt, apud eos interiora clausa sunt, et exteriora aperta ad mundum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church