Earths in the Universe (Chadwick) n. 50

Previous Number Next Number See English 

50. Per diutinam conversationem cum Spiritibus Telluris Jovis, constabat mihi quod probiores essent spiritibus plurium aliarum Tellurum; allapsus eorum cum veniebant, commoratio et influxus tunc erat tam lenis et suavis, ut exprimi nequeat; qualitas cujusvis spiritus per influxum, qui est communicatio ejus affectionis, in altera vita se manifestat, probitas per lenitudinem et suavitatem, per lenitudinem quia timet nocere, et per suavitatem quia amat facere bonum: lenitudinem et suavitatem influxus a spiritibus bonis nostrae telluris ab illorum perclare distinguere potui. Dicebant, quando leve aliquod dissidium inter illos existit, quod appareat sicut tenuis radius candidus, qualis solet esse fulguris, vel fasciola in qua stellae coruscantes et erratiles; sed dissidium inter illos cito resarcitur: stellae coruscantes et simul erraticae significant falsum, at stellae coruscantes et fixae significant verum, ita illae dissidium {1}. @1 Quod stellae in Verbo significent cognitiones boni et veri, ita vera, n: 2495, 2849, 4697. Et quod in altera vita Vera repraesententur per stellas fixas, falsa autem per stellas errantes, n: 1128.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church