Apocalypse Explained (Whitehead) n. 932

Previous Number Next Number See English 

932. "Et victoriam habentes de bestia."-Quod significet qui vitam charitatis vixerunt, et inde non falsificarunt Verbum, constat ex significatione "victoriam habere de bestia," quod sit vitam charitatis vivere; nam per "bestiam significantur qui in fide separata a charitate, seu quod idem, qui in fide absque bonis operibus sunt, et secundum illam fidem vivunt; qui itaque non illam fidem, sed fidem charitatis vivunt, "victoriam de bestia habent;" nam contra illam fidem vita sua pugnant, et quia victores evadunt, etiam victoriae praemium post vitam in mundo recipiunt. Quoniam per "bestiam" etiam significatur confirmatio fidei separatae ex Verbo, et inde falsificatio ejus, etiam per "victoriam habere de bestia" significatur quod non falsificaverint Verbum. (Quod per "binas bestias" draconis, de quibus in capite xiii. agitur, significetur fides separata a bonis vitae, et quoque falsificatio Verbi ad confirmandam illam, videatur supra, n. 773, 815 [a].)

[De Bonis Charitatis.] Quoniam in explicationibus ad bina capita praecedentia (xii. et xiii.) actum est de fide separata a bonis charitatis, quae sunt bona opera, tum de fide ex charitate, in explicationibus ad hoc et ad sequens caput agendum est de bonis charitatis. Quid bona charitatis seu bona opera, in Christiano orbe hodie a plerisque ignoratur, ex causa quia invaluit religio de sola fide, quae est fides separata a bonis charitatis; nam si haec nihil ad salutem faciunt, sed solum fides, in animo est quod possint omitti. Aliqui vero qui credunt quod bona opera facienda sint, non sciunt quid bona opera; cogitant quod bona opera sint solum dare pauperibus, ac benefacere egenis, viduis et pupillis, quia talia nominantur et sicut mandantur in Verbo. Quidam credunt quod si facienda sint propter vitam aeternam, datum sint pauperibus omnia quae possident, sicut in primitiva ecclesia factum est, et sicut a Domino mandatum est diviti, quod "venderet omnia quae haberet, et daret pauperibus, ac tollens crucem sequeretur Ipsum" [(Matth. xix. 21)]. Sed quid bona opera, quae intelliguntur in Verbo, dicetur ordine in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church