Apocalypse Explained (Whitehead) n. 861

Previous Number Next Number See English 

861. VERSUS 4, 5. "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt; hi sunt qui sequentes Agnum, quocunque vadit; hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno. Et in ore illorum non est inventus dolus, immaculati enim sunt coram throno Dei." 4. "Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati." significat qui non falsificaverunt vera Verbi [n. 862]; "virgines enim sunt," significat ex eo quod in affectione veri propter verum sint [n. 863]: "hi sunt qui sequentes Agnum quocunque vadit," significat qui conjuncti Domino per agnitionem Divini Humani Ipsius, et per vitam secundum praecepta Ipsius [n. 864]; "hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno," significat illos in Nova Ecclesia receptos a Domino [n. 865]. 5. "Et in ore illorum non inventus est dolus," significat quod aversentur cogitare et persuadere falsa [n. 866]; "immaculati enim sunt coram throno Dei," significat quod absque falsis ex malo sint in conspectu angelorum [n. 867].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church