Apocalypse Explained (Whitehead) n. 860

Previous Number Next Number See English 

860. "Empti e terra." Quod significet qui instructi receperunt in mundo, constat ex significatione "emptorum" seu redemptorum a Domino, quod sint qui instructionem ex Verbo recipiunt, imprimis de Domino (de qua sequitur); et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua supra, n. 29, 304, 697, 741 [b-d], 742, 752); inde per "emptos e terra" significantur qui instructi receperunt in ecclesia, proinde in mundo, illa quae Dominus in Verbo docuit. Sciendum est quod non alii possint agnoscere et confiteri Dominum in altera vita, quam qui agnoverunt et confessi sunt Ipsum in mundo; nam qualis homo quoad agnitionem et inde confessionem est in mundo, talis manet post mortem. Credunt quidam quod qui fidem non habuerunt in mundo, usque fidem recepturi sint in altera vita, quando ab aliis audiunt, ac ipsi vident quod ita sit; ut quod Deus sit, quod Dominus sit Salvator mundi, quod Verbum sanctum sit, et similia; sed testari possum quod qui fidem non habuerunt in mundo, non fidem habere possint post mortem, tametsi et audiunt ab angelis, ac vident suis oculis, quod ita sit; tentatum est cum multis qui non crediderunt, ut adducerentur ad fidem, sed incassum: inde patuit, quod qualis homo est cum moritur, talis maneat in aeternum. Hoc etiam intelligitur per "quinque virgines stultas," quae non habuerunt oleum in lampadibus, sed sibi illud comparare voluerunt; et postquam illud emerunt, et venerunt ad domum nuptiarum, usque non admissae sunt: per "emere oleum" significatur comparare sibi bonum amoris post mortem. Sunt illis similes plures qui sibi comparant aliquid post mortem, cum facti sunt spiritus; sed non manet, quia non irradicatum est intus, sicut fit apud illos qui comparant sibi illa in mundo.

[2] Quod per "emptos e terra" significentur qui instructi receperunt agnitionem Domini in mundo, est quia per "emere" significatur comparare sibi cognitiones veri et boni, quod fit per instructionem; ita per "emptos" hic significantur qui instructi recipiunt. Quod per "emere" et "vendere" significetur comparare sibi cognitiones veri et boni, et communicare illas aliis, videatur supra (n. 840). Quod dicantur a Domino "empti," qui instructi receperunt fidem Dei, est quia illi qui abalienati sunt per falsa, dicuntur "venditi;" inde est quod illi qui a falsis reducti sunt ad vera, ita qui ab inferno exempti a Domino sunt, et perducti ad caelum, dicantur "redempti," ac Dominus dicatur "Redemptor." Quod "redimere," ubi de Domino, significet vindicare a malis, et liberare a falsis, ita ab inferno, et sic quod significet reformare et regenerare, videatur supra (n. 328): quod "redimere sanguine suo" significet conjunctionem cum Divino per agnitionem Domini, ac per receptionem Divini Veri ab Ipso (n. 328, 329): quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur "Redemptor" (n. 328 [f]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church