810. [Vers. 10.] "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit." Quod significet quod illi qui alios a veris secluserunt, a Divinis veris in Verbo seclusi sint, constat ex significatione "captivitatis," quod sit secludere a veris, hic per ratiocinia e naturali homine, haec enim est captivitas spiritualis, quae per "captivitatem" in sensu interno intelligitur; (quod id per "captivitatem" in Verbo intelligatur, in sequente articulo videbitur;) ex eo patet quod per "captivitatem ducere" significetur alios a veris secludere, et per "abire in captivitatem" significetur a veris quoque secludi. Quod hic per "captivitatem ducere" significetur secludere alios a veris per ratiocinia ex naturali homine, est quia per "bestiam draconis," de qua hic agitur, intelliguntur illi qui separant fidem a vita, ac separationem per ratiocinia ex naturali homine confirmant (videatur supra, n. 773).
[2] Antequam ex Verbo confirmatur quod "captivitas" significet captivitatem spiritualem, quae est seclusio a veris ex Verbo, velim primo reassumere quae (in articulo, n. 805 [a]) supra allata sunt, quae separatores fidei a vita per ratiocinia confirmant, et sic alios a veris secludunt, ac per id sistere videndum quomodo vera pervertunt, ac inde Verbum falsificant. Sciendum est quod similia dici queant tam ab illis qui in veris sunt, quam ab illis qui non in veris sunt; hi enim per eadem loca Verbi confirmant separationem fidei a bonis operibus, illi autem per eadem confirmant conjunctionem fidei cum bonis operibus; nam binis dissentientibus similis dari loquela potest, sed usque dissimilis perceptio; ac perceptio rei est quae facit ut verum aut falsum sit. Audivi quod falsitatum amatores locuti sint prorsus similiter cum illis qui veritatum studiosi locuti, et usque unus fuit in veris, et alter in falsis; nam illa quae ambo similiter locuti sunt dissimiliter intellexerunt, et secundum intellectum explicuerunt loca Verbi; quare unus falsificavit illa, alter autem verificavit illa: est enim verum apud hominem non ejus loquelae, sed est ejus perceptionis; quae causa est quod illi qui praedicationes instituunt ex Verbo, appareant sicut in veris sint, at iidem cum praedicationes faciunt ex doctrina de sola fide, de redemptione, de imputatione meriti Domini, et de similibus, in falsis sint; hoc potest mille exemplis illustrari; verbo, perceptio falsificat verum, et non loquela ex Verbo. Hoc quoque intelligitur per haec verba a Domino, "Tunc duo erunt in agro; unus assumetur,..alter derelinquetur. Duae molentes...; una assumetur, altera derelinquetur" (Matth. xxiv. 40, 41):
per "esse in agro" significatur esse intra ecclesiam; per "molere" {1}significatur vera explorare et discere ex Verbo; qui vera explorat et discit, intelligitur per "molentem quae assumetur," qui autem falsificat vera intelligitur per "molentem quae derelinquetur." Ad illustrandum quod ita sit, velim reassumere quomodo illi percipiunt propitiationem per sanguinem Filii, quomodo portationem iniquitatum a Domino, quomodo imputationem meriti Ipsius, quomodo intercessionem, quomodo redemptionem et salvationem ex misericordia, et quomodo fiduciam et confidentiam, et sic porro.
[3] Quod propitiationem per sanguinem Filii attinet: illi qui in veris sunt, non sicut illi qui in falsis sunt, de illa cogitant; illi qui in veris sunt, per propitiationem per sanguinem Filii, percipiunt quod clementer recipiantur, et quoque audiantur, qui adeunt Dominum, ac supplicant Ipsum ex veris quae in Verbo sunt; "sanguis Domini" non solum significat passionem crucis Ipsius, sed etiam Divinum Verum Domini quod in Verbo; Dominus enim per passionem crucis subjugavit inferna, quod intelligitur per quod "vicerit mortem, et cum victoria resurrexerit," ut quoque loquuntur antistites, dum ex Verbo; et quoque per passionem crucis glorificavit Humanum suum, per quod inferna tenentur ab Ipso subjugata in aeternum: per "propitiatorium," quod super arca Testimonii, super quo cherubi sculpti fuerunt, nec aliud significabatur. Quomodo illi qui in veris sunt, intelligunt portationem iniquitatum a Domino, supra (n. 805 [a]) dictum est.
[4] Per imputationem meriti Domini intelligitur, ab illis qui in veris sunt, solum imploratio ut Dominus misereatur, qui tam dura passus est ad redimendum et salvandum homines, qui alioqui morte aeterna perituri essent: per meritum Domini intelligitur, quod Ipse ex propria potentia salvaverit illos qui credunt in Ipsum, ac faciunt quae praecepit; hoc meritum non imputari potest, sed implorari. Per intercessionem intelligitur perpetua recordatio hominis a Domino. Ac per fiduciam et confidentiam intelligitur fiducia et confidentia in Dominum, quod ex pura misericordia doceat hominem viam, ac ducat ad caelum. Ex his patet quid significatur per redemptionem.
[5] Ex his nunc constare potest quod per illa quae supra (n. 805 [a]) allata sunt, ab illis qui in veris ex Verbo sunt, non intelligatur aliquod opus Domini apud Patrem, sed apud semet; nam, ut supra dictum est, Deus est onus, et non tres, ac Trinum est in Domino; quare cum Dominus aditur, etiam simul Pater et Spiritus sanctus adeuntur. Ex his etiam videri potest quod per "captivitatem ducere" significetur secludere a Divinis veris in Verbo; nam qui doctrinam trium Personarum Divinitatis tenent, et qui fidem separant a sua vita, quae sunt bona opera, illi secludunt alios ab intellectu veri in Verbo; explicant enim omnia, quae ibi sunt, secundum doctrinam, et quae non explicare possunt, falsificant: et quoque Divinum, quod in Domino est, et quod est Ipsius Domini, adscribunt Divino Patris, ac sic Dominum non adeunt; et quia hoc faciunt, ideo vel per ratiocinia, vel per explicationem veritatum Verbi alienam, populum, qui omnia, quae de Divinis dicuntur, credunt supra humanum captum esse, secludunt a veris: hoc significatur per "captivitatem ducere." Quod ipsi illi "in captivitatem abeant," hoc est, a Divinis veris in Verbo semet secludant, constare potest ex omnibus doctrinae eorum, quod tametsi vera sunt quae loquuntur quoad enuntiationem, usque non vera sint quoad eorum intellectum. Hoc etiam testatum est mihi ex iisdem in mundo spirituali, ubi, dum explorati sunt, deprehensum est quod in meris falsis essent, et quod ideo nusquam in aliquam intelligentiam caelestem a Domino perduci queant.