Apocalypse Explained (Whitehead) n. 809

Previous Number Next Number See English 

809. VERSUS 10. "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi: hic est patientia et fides sanctorum." 10. "Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit," significat quod illi qui alios a veris secluserunt, a Divinis veris in Verbo seclusi sint [n. 810, 811]; "si quis machaera occiderit oportet eum machaera occidi," significat quod illi qui falsis imbuerunt alios, falsis ex inferno imbuantur [n. 812]; "hic est patientia et fides sanctorum," significat quod haec sint per quae tentatio et dein implantatio veri apud illos qui spirituales fiunt a Domino [n. 813].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church