77. "Cecidi ad pedes Ipsius." - Quod significet adorationem ex humiliatione cordis pro Divino, constat ex significatione "cadere ad pedes," quod sit adoratio ex humiliatione; quod sit humiliatio cordis, est quia humiliatio quae ex corde venit pro Divino, illam procidentiam producit; omnes affectiones, quaecunque sunt, correspondentes gestus in corpore habent; in hos fertur et labitur corpus sicut ex se, dum interius est in affectione; humiliatio pro homine producit incurvationem secundum aestimationem, sed pro Divino incurvationem totalem, imprimis cum homo cogitat quod Divinum sit omne quoad potentiam et sapientiam, et homo nihil respective, aut quod a Divino sit omne bonum, et a se nihil nisi quam malum; cum homo in hac agnitione est ex corde, tunc venit quasi extra se, et inde labitur in faciem; et cum homo sic extra se est, etiam remotus est a proprio, quod in se est mere malum; quo remoto Divinum implet illum, et erigit: non quod Divinum talem humiliationem pro se velit, sed quia tunc removetur malum; et quantum removetur malum apud hominem, tantum influit Divinum; malum enim solum obstat. (Exemplum talis humiliationis videatur in opusculo De Telluribus in Universo, n. 91.) Status hominis, cum Divina praesentia removet proprium apud hominem, et dein implet eum, describitur in hoc versu ita, "Cum vidi Ipsum, cecidi ad pedes Ipsius tanquam mortuus; et imposuit dextram manum super me, dicens mihi, Ne time:" is status describitur amplius apud Danielem:
"Sustuli oculos meos et vidi; ecce Vir indutus linteis, . . . . cujus facies sicut aspectus fulguris, et oculi Ejus sicut faces ignis, . . . . pedes Ejus sicut splendor aeris levigati; . . . . vidi ego solus visionem, viri autem qui fuerunt mecum non viderunt, sed timor magnus cecidit super eos, et fugerunt: . . . . nec in me relictae sunt vires, . . . . et factus sum soporatus, . . . . et facies meae super terram: sed ecce manus tetigit me, et sustulit super genua, et volas manuum mearum; . . . . et dixit, Ne timeto" (x. 5-12). Is status etiam describitur apud Ezechielem, cum vidit cherubos, per quos significatur Dominus quoad providentiam:
Cum vidi gloriam Jehovae, "cecidi super facies meas; et audivi Vocem loquentem, quae dixit, Fili hominis, sta super pedes tuos, ut loquar ad te: et venit in me spiritus cum locutus est ad me, et statuit me super pedes meos, et audivi loquentem ad me" (i. 28; cap. ii. 1, 2; cap. iii. 24). Et quoque similiter cum Jesus transformatus est coram Petro, Jacobo et Johanne; de quo ita apud Matthaeum:
"Adhuc Petro loquente, ecce nubes lucida inumbravit eos,et ecce vox e nube dicens, Hic est Filius meus dilectus, in quo acquiesco, Ipsum audite; et cum haec audissent discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde: tunc accedens Jesus tetigit eos, et dixit, Surgite ne timete; et sublatis oculis neminem viderunt nisi Jesum solum' (xvii. 5-8). Ex his apparet qualis est praesentia Divini Humani Domini apud hominem qui in humiliatione cordis est; quod nempe cadat in faciem, et per tactum manus Ipsius erigatur in pedes. Quod praesentia Domini quoad Divinum Humanum fuerit, constare potest, nam coram Johanne ita apparuit "Filius hominis" qui in medio candelabrorum; quod "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 63): similiter coram discipulis cum Dominus transformatus est; quapropter etiam dicitur, quod "sublatis oculis neminem viderint nisi Jesum solum." Quod etiam Dominus quoad Divinum Humanum fuerit qui visus est Danieli et Ezechieli, constare potest ex Ipsius Domini verbis quod Non vocem Patris unquam audiverint, neque speciem Ipsius viderint (Joh. v. 37; cap. i. 18). Quod etiam adoraverint Dominum, cum in mundo fuit, Procidendo super faciem ad pedes Ipsius, videatur apud Matthaeum, cap. xxviii. 9: apud Marcum, cap. vii. 25, 26: apud Lucam, cap. viii. 41; cap. xvii. 15, 16, 18: et apud Johannem, cap. xi. (1)32.