Apocalypse Explained (Whitehead) n. 732

Previous Number Next Number See English 

732. "Ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta." - Quod significet usque dum crescit in plenum, constat ex significatione "dierum mille ducentorum sexaginta," quod sit a principio ad finem, et sic plenum (de qua supra, n. 636); ille numerus enim involvit tres annos et dimidium, ac "tres et dimidium," sive anni sive dies, significant plenum (videatur supra, n. 532, 658): quod "ut alant illam" tot diebus, significet usque dum crescit in plenum, est quia hoc sequitur a praecedentibus, quae sunt, quod "mulier fugerit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo," per quae significatur quod nova ecclesia, quae per "mulierem" intelligitur, primum {1}sit apud paucos, ut interea provideatur inter plures; inde nunc sequitur, usque dum crescit in plenum; et praeterea per "alere" significatur sustentare vitam et crescere.

[2] Quod nova haec ecclesia, quae vocatur sancta Hierosolyma, primum incohatura sit apud paucos, postea apud plures, et denique impleatur, sunt plures causae: prima, quod doctrina ejus, quae est doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, non agnosci et inde nec recipi possit quam ab illis qui interius afficiuntur veris, qui non alii sunt quam qui videre illa possunt; et illi solum vident qui facultatem suam intellectualem excoluerunt, et non illam per amores sui et mundi apud se destruxerunt. Altera causa [est], quod doctrina illius ecclesiae non agnosci et inde non recipi possit, quam ab illis qui doctrina et simul vita non confirmaverunt se in sola fide; si modo doctrina, non obstat; at si simul vita, obstat; nam hi non sciunt quid amor in Dominum, nec quid charitas erga proximum, nec volunt scire.

[3] Tertia causa est, quod nova ecclesia in terris crescat secundum incrementum ejus in mundo spirituum; spiritus enim exinde sunt apud homines, ac sunt ex illis qui in fide ecclesiae suae fuerunt dum vixerunt in terris; et non alii ex illis doctrinam recipiunt quam qui in affectione veri spirituali fuerunt; hi solum conjuncti sunt caelo, ubi illa doctrina est, et conjungunt caelum homini: horum numerus in mundo spirituum nunc indies crescit; quare secundum incrementum illorum crescit ecclesia illa, quae Nova Hierosolyma vocatur, in terris. Illae quoque causae fuerunt, quod Ecclesia Christiana, postquam Dominus reliquit mundum, in orbe Europaco tam lente creverit, et ad plenum suum non nisi quam post saeculum venerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church