Apocalypse Explained (Whitehead) n. 731

Previous Number Next Number See English 

731. "Ubi habet locum praeparatum a Deo." - Quod significet statum ejus ut interea provideatur apud plures, constat ex significatione "loci," quod sit status (de qua sequitur); et ex significatione "praeparari a Deo," quod sit provideri a Domino; nam quod ab homine fit, hoc praeparatur; quod autem a Domino, hoc providetur: de statu etiam qui significatur per "locum," dicitur provideri, dum de loco, "praeparari." Quod significetur ut status interea provideatur apud plures, est quia per quod "mulier fugerit in desertum" significatur quod ecclesia adhuc inter paucos, quia apud illos qui non in bono sunt et inde nec in veris videatur mox praecedens articulus, n. 730 [a]); inde sequitur quod per haec, nempe, "ubi mulier habet locum praeparatum a Deo," significetur status ecclesiae ut interea provideatur inter plures, et quod per adhuc sequentia, nempe, "ut alant eam diebus mille ducentis sexaginta," significetur usque dum crescit in plenum (de quo mox infra, n. 732). Sed de hoc statu ecclesiae, qui intelligitur per "locum mulieris in deserto," in sequentibus hujus capitis amplius agitur; dicitur enim quod "mulieri datae sint duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur tempus et tempora et dimidium temporis a facie draconis;" praeter plura.

[2] Quod "locus" significet statum, est ex eo, quod spatia, loca, distantiae in mundo spirituali sint in sua origine status vitae: apparent quidem illa prorsus sicut in hoc mundo; sed usque differunt in eo, quod quisque ex loco ubi habitat noscatur qualis est, et quisque ex quali suo noscatur ubi habitat; ita in communi quoad loca omnium secundum plagas, ac ita in particulari quoad loca in societatibus, et quoque in singulari quoad loca in domibus, immo in cameris: inde patet quod locus et quale status unum agant, et hoc ex causa quia omnia quae in spirituali mundo sunt, quae coram oculis apparent, usque ad terras, sunt correspondentiae spiritualium; inde est quod "locus" significet statum. (Quod spatia, loca et distantiae in sua origine sint status, ac inde in Verbo significant status, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 191-199, ubi De Spatio in Caelo actum est.) Inde quoque est quod in nostro mundo receptum sit statum vocare locum; ut quod constitutus sit "in loco celso," "in loco eminenti," et "in loco illustri," pro in statu celso, eminenti et illustri.

[3] Ex his constare potest quid intelligitur per quod Dominus dixerit discipulis, Quod in domo Patris sui mansiones multae sint, et quod abeat ad paran dum illis locum, et si abiverit et paraverit illis locum quod venturus et assumpturus illos ad Se Ipsum (Joh. xiv. 2, 3):

per "parare illis locum" significatur providere caelum cuivis secundum statum vitae ejus; nam per "discipulos" intelliguntur omnes qui ab ecclesia Ipsius futuri sunt. Et apud Lucam, "Quando immundus spiritus exit ab homine, peragrat sicca loca quaerens requiem" (xi. 24):

per "immundum spiritum exeuntem ab homine" intelligitur remotio malorum et inde falsorum ab homine qui paenitentiam agit; per "sicca loca" quae peragrat quaerens requiem, significantur status mali et falsi qui sunt vitae ejus. Praeter alibi in Verbo, ubi "locus" ac "loca" dicuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church