Apocalypse Explained (Whitehead) n. 716

Previous Number Next Number See English 

716. "Et cornua decem." - Quod significet multam potentiam, constat ex significatione "cornus," quod sit potentia veri contra falsum et malum, ac in opposito sensu potentia falsi contra verum et bonum (de qua supra, n. 316, 567); et ex significatione "decem," quod sint omnes et omnia, tum multi et multa (de qua etiam supra, n. 675); inde constat quod per "cornua decem" significetur potentia multa. Quod "draconi" multa potentia fuerit, constat ex sequentibus, nempe quod propter illam "filius masculus, quem peperit mulier, raptus sit ad Deum;" quod "cauda sua detraxerit e caelo tertiam partem stellarum;" tum quod "pugnaverit cum Michaele et cum angelis ejus;" et postea quod "in bellum contra sanctos excitaverit Gogum et Magogum, et gentes ingenti numero."

[2] Quod "draconi" talis potentia fuerit, erat quia per illum intelliguntur qui fidem separaverunt a bonis charitatis, quae sunt opera, et confirmarunt id per sensum litterae Verbi, quem sic a genuino suo sensu retorserunt et sicut ex caelo detraxerunt; ac in fine ecclesiae, de quo in Libro Apocalypseos agitur, nulla est charitas; inde tunc draconi est potentia: quisque enim in fine ecclesiae vult vivere sibi, mundo et genio, et pauci Domino, caelo et vitae aeternae; ac principium de sola fide, quae est fides separata a charitate, favet illi vitae, et sicut vena fluminis trahens aufert omnes ad id credendum et ad sic vivendum; inde est quod "draconi," per quem tales et talia intelliguntur, apparuerint "decem cornua."

[3] Dictum est prius quod falsis ex malo prorsus nulla potentia sit; sed sciendum est quod falsis ex malis nulla potentia sit contra verum ex bono, verum enim ex bono est a Domino, ac Domino est omnis potentia per Divinum suum Verum: quod autem falsis ex malo sit potentia, quae significatur per "decem cornua draconis," est quia falsa ex malo valent contra illos qui in falsis ex malo sunt, unum enim agunt; ac homo in malo est et inde in falsis hereditario ex parentibus, et dein ex actuali vita, imprimis in fine ecclesiae; et illa falsa ex malo non possunt ex homine expelli momento, sed paullatim; si enim momento, homo exspiraret, vitam enim ejus faciunt; et quia status hominis talis est in fine ecclesiae, ideo falsa mali valent, tametsi prorsus nihil contra verum ex bono. Potuisset Dominus per Divinum suum Verum falsa mali quae sunt apud hominem illico rejicere, sed hoc foret hominem illico in infernum conjicere; nam prius removenda sunt; et quantum removentur, tantum datur locus, implantandis veris ex bono, et homo reformatur. Iidem qui hic per "draconem," etiam intelliguntur per "hircum" qui pugnavit cum "ariete," apud Danielem, cap. viii.; et quoque per "hircos" apud Matthaeum, cap. xxv.; nam per "hircos" ibi significantur qui in fide separata a charitate sunt, ac per "arietem" et per "oves" qui in charitate sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church