Apocalypse Explained (Whitehead) n. 715

Previous Number Next Number See English 

715. "Habens capita septem." - Quod significet scientiam sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insaniam, at usque astutiam, constat ex significatione "capitis," quod sit intelligentia et sapientia, ac in opposito sensu insania et stultitia (de qua supra, n. 553, {1}577); quod etiam sit astutia (n. {1}577): et ex significatione "septem," quod sint omnes et omnia, ac dicantur de sanctis (de qua supra, n. 257), hic itaque de sanctis Verbi, quae adulteraverunt: "septem" quia dicuntur de sanctis, etiam in opposito sensu dicuntur de illis adulteratis et profanatis; unumquodvis in Verbo etiam oppositum sensum habet, et oppositum sancto est profanum. Ex his patet quod per "capita septem," quae habere visus est draco, non intelligantur capita, nec septem, sed scientia sanctorum Verbi, quae adulteraverunt, et inde insania, at usque astutia.

[2] Quod insania per "caput draconis" significetur, est quia intelligentia homini ecclesiae est ex genuinis veris quae ex Verbo; intellectus vere humanus formatur et perficitur per vera naturalia, civilia, moralia, et spiritualia; intellectus interior per vera spiritualia, exterior autem per vera moralia et civilia: inde qualia sunt vera, talis est intellectus ex quibus. Omnia vera spiritualia sunt ex Verbo, ac unum cum bono amoris {2}et charitatis faciunt. Si itaque homo omne ecclesiae et caeli ponit in fide, et ex illa separat bonum charitatis et amoris, (ut faciunt illi qui "caput draconis" constituunt, ut in articulo proxime praecedente dictum est,) tunc intellectus interior non formari potest; inde illis pro intelligentia in spiritualibus est insania; ex principio enim falso fluunt falsa in continua serie, et ex separatione boni charitatis non illis dari potest aliquod genuinum verum, quoniam omne verum est boni, immo est bonum in forma: exinde patet quod per "caput draconis" significetur insania in spiritualibus.

[3] Quod per "caput draconis etiam significetur astutia, est quia omnes illi qui "caput" ejus constituunt, sunt mere naturales et sensuales, qui si simul studuerunt Verbo ac doctrinae ecclesiae, ac pro veris captaverunt falsa, et haec scientifice etiam, confirmaverunt, illi prae reliquis astuti sunt; sed astutia illa non ita se manifestat in mundo sicut postea cum spiritus facti sunt, nam in mundo obvelaverunt astutiam externa pietate et ficta moralitate quae astutiam abscondunt; at quia illa in spiritu eorum residet, patet illa manifeste quando externa removentur, ut fit in mundo Spirituali. At sciendum est quod astutia quae per "draconis caput" significatur, sit astutia pervertendi vera et bona Verbi per ratiocinia ex fallaciis et ex sophisticis, tum ex persuasivis, per quae intellectus fascinatur, sic inducendo falsis species sicut essent vera. Quod ita sit, constare etiam potest ex serpente ex quo primi parentes seducti sunt, de quo dicitur, Quod factus sit "astutus prae omni fera agri" (Gen. iii. 1):

per illum "serpentem" simile intelligitur quod per "draconem;" quare hic etiam vocatur "serpens antiquus... seducens universum orbem," versu 9 hujus capitis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church