Apocalypse Explained (Whitehead) n. 704

Previous Number Next Number See English 

704. "Et grando magna." --Quod significet falsum infernale destruens vera et bona ecclesiae, constat ex significatione "grandinis," quod sit falsum infernale destruens vera ecclesiae (de qua supra, n. 503); et quia dicitur "grando magna," et "magnum" praedicatur de bono, et "multum" de vero (videatur etiam supra, n. [652 [a],] 696), inde "grando magna" etiam significat falsum infernale destruens bona ecclesiae. Quod praeter "fulgura, tonitrua et terrae motus," etiam visa sit "grando magna," est quia in mundo spirituali apparent omnia quae ,in mundo naturali, sicut nimbi, nubes, pluviae, nix et grando, quae quidem sunt apparentiae sed reales, oriundae ex correspondentiis; nam Divina caelestia et spiritualia, quae propria sunt affectionum et inde cogitationum, ita boni amoris et veri illius boni, apud angelos, cum descendunt in sphaeram proxime inferiorem, induunt formas naturalium similes, ac ita se sistunt coram oculis videndas; ita formantur correspondentiae: similiter fulgura, tonitrua, et grando; haec nempe grando formatur ex defluxu Divini Veri, ubi sunt mali, qui per ratiocinia concludunt falsa, et per illa impugnant vera ac destruunt illa: cum enim Divinum Verum e caelis influit in sphaeram quae est circum malos et apparet sicut nimbus formata ex malis affectionibus et inde falsis cogitationum illorum, tunc influxus ille vertitur in varia, ac in grandinem apud illos qui ex malis et falsis cogitant contra bona et vera caeli et ecclesiae, ac vehementer impugnant illa: causa est quia affectiones et inde cogitationes illorum, quae sunt falsi contra vera, sunt absque omni calore caelesti; inde concrescit pluvia, quae etiam subinde e caelis in inferiora delabitur, in nivem aut in grandinem, et grando illa destruit omnia quae apud illos virent et crescunt, et quoque habitationes illorum, prorsus sicut legitur de grandine in Aegypto: causa quod destruat, est quia "illa quae virent et crescunt" significant vera ecclesiae, et "habitationes" bona ejus, quae illi apud se destruunt: hoc fit, ut supra dictum est, ex correspondentia. Grando apparet etiam concreta in partes majores et minores secundum impugnationes fortiores et leniores veri per falsa; majores partes vocantur in Verbo "lapides grandinis," quia per "lapides" etiam significantur falsa. Ex his nunc constare potest unde est quod per "grandinem magnam" significetur falsum infernale destruens vera et bona ecclesiae.

CAPUT XII. |1.| Et signum magnum visum est in caelo; mulier circumdata sole, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim. 2. Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere. 3. Et visum est aliud signum in caelo; et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem. 4. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit illas in terram; et draco stetit coram muliere futura parere ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret. 5. Et peperit filium masculum, qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea; et raptus est fetus ejus ad Deum et thronum Ipsius. 6. Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta. 7. Et factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt cum dracone, et draco pugnavit et angeli ejus. 8. Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in caelo. 9. Et projectus est draco ille magnus, ille serpens antiquus, vocatus diabolus et satanas, seducens universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt. 10. Et audivi vocem magnam dicentem in caelo, Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes. 11. Et illi vicerunt eum per sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum, et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. 12. Propter hoc gaudete, caeli, et in illis habitantes vae habitantibus terram et mare, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat. 13. Et cum vidit draco quod projectus in terram, persecutus est mulierem quae peperit filium. 14. Et datae mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. 15. Et ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret. 16. Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit draco ex ore suo. 17. Et iratus est draco contra mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi. 18 [B.A. xiii. 1]. Et steti supra arenam maris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church