703. "Et terrae motus." --Quod significet mutationes status quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt apud illos, constat ex significatione "terrae motus," quod sit mutatio status ecclesiae, de qua supra (n, 400). Quod in mundo spirituali sint terrae, colles, montes, et quod illi concutiantur, quando status ecclesiae apud illos mutatur in malum et in falsum, et quod illi terrae motus intelligantur per "terrae motus" de quibus dicitur in Verbo, etiam supra (n, 400, 499).