Apocalypse Explained (Whitehead) n. 684

Previous Number Next Number See English 

684. Dicitur quod "facta sunt regna mundi Domini nostri ac Christi Ipsius;" et per id significatur quod tunc recipiatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, quando mali a bonis separati sunt, et illi in infernum conjecti; tunc enim possunt caeli tam superiores quam inferiores in illustratione esse, et inde in perceptione boni et veri, quod non fieri potest quamdiu mali conjuncti sunt bonis; nam tamdiu interiora angelorum qui in inferioribus caelis sunt non possunt aperiri, sed solum exteriora, et Dominus non regnat in externis separatis ab internis apud spiritus et homines, sed in internis et ex illis in externis; quare antequam aperta sunt interiora angelorum ultimi caeli, quae sunt spiritualia et caelestia, non illud caelum ita factum est regnum Domini sicut post separationem malorum ab illis.

[2] Dicitur quod "regna mundi facta sint Domini nostri et Christi Ipsius," ac per "Dominum" ibi intelligitur idem quod per "Jehovam" in Veteri Testamento et per "Patrem" in Novo, nempe Dominus quoad Ipsum Divinum, et quoque quoad Divinum Bonum; ac per "Christum" intelligitur idem quod per "Deum" in Veteri Testamento et per "Filium Dei" in Novo, nempe Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Divinum Verum; nam per "Christum" simile significatur quod per "Unctum," "Messiam" et "Regem;" et per "Unctum," "Messiam" et "Regem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et quoque quoad Divinum Humanum quando fuit in mundo, nam tunc Dominus quoad Humanum suum fuit Divinum Verum: simile itaque significatur per "Unctum Jehovae;" nam Ipsum Divinum, quod "Jehovah" et "Pater" vocatur, ac in sua essentia erat Divinum Bonum Divini Amoris unxit Divinum Humanum, quod "Filius Dei" vocatur, ac in sua essentia, dum fuit in mundo, erat Divinum Verum; "unctio" enim significabat quod Divinum Humanum Domini procederet ex Ipso Divino Ipsius, proinde Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius.

[3] Inde patet quod solus Dominus quoad Divinum Humanum fuerit "Unctus Jehovae" essentialiter, at quod reges et sacerdotes dicti sint "uncti Jehovae" repraesentative; nam "oleum," quo fiebat unctio, significabat Divinum Bonum Divini Amoris. Nunc quia Divinum Verum apud Dominum fuit quod a Divino Bono ungebatur, inde est quod per "Christum," et similiter per "Messiam" et "Unctum," et quoque per "Regem," significetur Divinum Verum procedens a Divino Bono Divini Amoris Domini: quod ita sit constare potest a locis in Verbo ubi "Christus," "Messias" et "Unctus" nominatur.

[4] Quod "Christus" sit "Messias," seu "Unctus," constat apud Johannem, Andreas "invenit fratrem suum Simonem, et dixit ei, Invenimus Messiam, quod est, si interpreteris, Christum" (i. 42 [B. A. 41]):

et apud eundem, Mulier Samaritis dixit, "Scio quod Messias veniat, qui dicitur Christus" (iv. 25);

ex quibus patet quod Dominus sit vocatus "Christus" ex eo quod esset Messias, cujus adventus in Verbo Veteris Testamenti praedictus est; nam Unctus dicitur Christus in Graeca lingua, et Messias in Hebraea, et Unctus est Rex. Inde est quod Dominus dictus sit "Rex Israelis" et "Rex Judaeorum," quod etiam fassus est coram Pilato; unde inscriptum cruci fuit, Rex Judaeorum" (Matth. xxvii. 11, 29, 37, 41; Luc. xxiii. 1-4, 35-40):

et apud Johannem, "Dixit Nathanael, ...Tu es Filius Dei, Rex Israelis" (i. {1}49 [B. A. 48]):

[5] et quia "Unctus," "Christus," "Messias" et "Rex," sunt synonyma, ideo etiam "Filius Dei;" et singula illa nomina in sensu spirituali significant Divinum Verum: quod "Rex" illud significet videatur supra (n. 31, 553, 625); quod etiam "Filius Dei," est quia "filii" in Verbo significant vera, inde "Filius Dei" significat Divinum Verum; quod "filii" significent vera, videatur supra (n. 166). Simile etiam significatur per "Christum" et per "Messiam."

[6] Quod per "Christum" significetur Divinum Verum constat apud Matthaeum, "Nolite Vocari Rabbi; unus est vester Doctor, Christus" (xxiii. 8):

per "rabbi" et "doctorem" significatur docens Verum, ita abstracte doctrina Veri, ac in supremo sensu Divinum Verum, quod est Christus; quod solus sit Divinum Verum, intelligitur per "Nolite vocari Rabbi; unus est vester Doctor, Christus."

[7] Apud eundem, "Videte ne quis vos seducat; multi enim venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent. ...Si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi, ne credite; surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae" (xxiv. [4,] 5, 23, 24; Marc. xiii. 21-23):

haec non intelligenda sunt quod surrecturi qui se dicturi Christum aut Christos, sed qui falsificaturi sunt Verbum, et dicturi quod hoc aut illud sit Divinum Verum, cum non sit; illi qui falsa ex Verbo confirmant, intelliguntur per "pseudochristos;" et qui falsa doctrinae excludunt, per "pseudoprophetas:" agitur enim in binis illis capitibus de successiva vastatione ecclesiae, ita de falsificatione Verbi, et tandem de profanatione veri inde. (Sed haec amplius explicata videantur in Arcanis Caelestibus, n. 3353-3356, et n. 3897-3901.)

[8] Et quia "Filius Dei" etiam significat Divinum Verum, ut modo dictum est, ideo aliquoties dicitur "Christus Filius Dei" (ut Matth. xxvi. 63: Marc. xiv. {2}61: Luc. iv. 41; cap. xxii. 66 ad fin.: Joh. vi. 69; cap. xi. 26, 27; cap. xx. 31). In summa, quod Dominus in mundo dictus fuerit "Christus," "Messias," "Unctus" et "Rex," erat quia in Ipso Solo fuit Divinum Bonum Divini Amoris, ex quo procedit Divinum Verum; et hoc repraesentabatur per unctionem, "oleum" enim, quo unctio fiebat, significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "rex," qui ungebatur, Divinum Verum; quare reges, dum uncti fuerunt, repraesentabant Dominum, ac dicti "uncti Jehovae;" at usque solus Dominus quoad Divinum Humanum fuit Unctus Jehovae, quoniam Divinum Donum Divini Amoris fuit in Ipso, et id erat Jehovah et Pater, ex quo fuit Esse Vitae Domino: nam quod a Jehovah conceptus fuerit, notum est; ita ex Divino Bono Divini Amoris, quod fuit in Ipso ex conceptione, erat Dominus quoad Humanum suum Divinum Verum, quamdiu in mundo fuit: ex quibus constare potest quod Solus Dominus fuerit Unctus Jehovae essentialiter, at quod reges dicti fuerint "uncti Jehovae" repraesentative: inde nunc est quod Dominus quoad Divinum Humanum dictus fuerit "Messias" et "Christus," hoc est, "Unctus."

[9] Hoc quoque constare potest ex sequentibus locis: -Apud Esaiam, "Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, vinctis, oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes" (lxi. 1 [,2]):

haec manifeste de Domino; Divinum Humanum Ipsius intelligitur quod unxit Dominus Jehovih ad evangelizandum pauperibus, ac misit ad obligandum fractos corde, et plura; illa enim Dominus ex Humano suo peregit. (Sed singula ibi videantur supra. n. 183 [b], 375 [e(v.)], 612, explicata.)

[10] Apud Davidem, " [Quare] tumultuatae sunt gentes, et populi meditati Vanitatem? Constiterunt reges terrae et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius. ....Ego unxi regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae. Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; pete a Me, et dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. ....Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso" (Ps. ii. 1, 2, 6, 7, [8,] 12):

quod per "Unctum Jehovae" intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet; nam dicitur, "Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; osculamini Filium ne pereatis; beati omnes confidentes in Ipso: haec quidem in sensu litterae dicuntur de Davide, sed per "Davidem" in Verbo intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, seu ut Rex (videatur supra, n. 205); et quoque patet quod agatur ibi de adventu Domini, et tandem de ultimo judicio ab Ipso, ac postea de regno Ipsius super omnia mundi.

[11] Spiritualia, quae in singulis latent, et significantur, sunt haec: "Tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt vanitatem," significant statum ecclesiae et caeli prioris quod transiturus; "gentes" sunt illi qui in malis, et "populi" qui in falsis (videatur supra, n. 175. 331 [b], 625): "Constiterunt reges terrae, et dominatores consultarunt una contra Jehovam et contra Unctum Ipsius," significant falsa ecclesiae et mala ejus, quod sint prorsus contra Divinum Bonum ac contra Divinum Verum, ita contra Dominum; "reges terrae" sunt falsa ecclesiae, et "dominatores" sunt mala ejus, et "Jehovah" est Dominus quoad Ipsum Divinum, ita quoad Divinum Bonum, et "Unctus" est Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Verum:

[12] "Ego unxi Regem meum super Zionem, montem sanctitatis meae," significat Humanum Domini quoad Divinum Verum procedens ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius, et inde regnum Ipsius super omnia caeli et ecclesiae; "Zion" et "mons sanctitatis" sunt caelum et ecclesia, proinde etiam omnia caeli et ecclesiae: "Annuntiabo de statuto" significat arcanum providentiae et voluntatis Divinae; "Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te," significat Dominum ut Unctum, Messiam, Christum et Regem, ita quoad Humanum suum conceptum et dein natum ab Ipso Divino seu Jehovah; "hodie" significat statutum ab aeterno, et spectat inde conjunctionem et unionem factam tempore:

[13] "Pete a Me, et dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae," significat regnum et dominium Ipsius super omnia caeli et ecclesiae, quae Ipsius erunt: "Osculamini Filium" significat conjunctionem cum Domino per amorem ("osculari" significat conjunctionem ex amore); "ne irascatur, et pereatis in via," significat ne mala vos invadant et condemnemini, "irasci" enim, ubi de Domino, significat aversionem hominum ab Ipso, ita horum iram et non Domini, et mala sunt quae se avertunt, et dein irascuntur; "quia exardebit brevi ira Ipsius" significat ultimum judicium, et dejectionem malorum in infernum: "beati omnes confidentes in Ipso" significat salvationem per amorem et fidem in Dominum.

[14] Apud eundem, "Pulcher es longe prae filiis hominum, effusa est gratia super labia tua; ....accinge gladium tuum super femur, Potens decore tuo et honore tuo; et in honore tuo conscende, equita. super verbo veritatis et mansuetudinis justitiae, et docebit Te mirabilia dextra tua; tela tua acuta, populi cadent sub Te, ex corde hostes Regis. Thronus tuus, Deus, in saeculum et aeternum; sceptrum rectitudinis sceptrum regni tui: amasti justitiam et odio habuisti malum; propterea unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii prae sociis tuis, myrrha, aloe et kesia, omnes vestes tuas: ....filiae regum inter pretiosas tuas; consistit regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris" (Ps. xlv. 3-10 [B. A. 2-9):

quod haec etiam de Domino dicta sint, ex singulis in eo psalmo patet; et inde quod Ipse sit de quo dicitur, "Unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii, myrrha, aloe, kesia; et omnes vestes tuas;" quae quid significant, ex serie constare potest: nempe, quod Ipsi sit Divina Sapientia, et ab Ipso doctrina Divini Veri, significatur per "Pulcher es longe prae filiis hominum, effusa est gratia super labia tua;" "pulcher" significat sapientem, "filii hominum" significant intelligentes in Divinis veris, et "labia" significant doctrinalia:

[15] Ipsius omnipotentia ex Divino Vero procedente ex Divino Bono, et inde destructio falsorum et malorum, et subjugatio infernorum, significatur per "Accinge gladium super femur, Potens decore et honore, et in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis, docebit Te mirabilia dextra tua, tela tua acuta, populi cadent sub Te, ex corde hostes Regis;" per "gladium" significatur verum pugnans contra falsum et destruens illud, per "currum" doctrina veri, similiter per "verbum veritatis," per "equitare" instruere et pugnare, per "dextram" omnipotentia, per "tela" significantur vera pugnantia, per "populos" illi qui in falsis mali, et per "hostes Regis" qui contra vera, ita inferna:

[16] quod inde Ipsi regnum et dominium in aeternum, significatur per "Thronus tuus, Deus, in saeculum et aeternum; sceptrum rectitudinis sceptrum regni tui;" "sceptrum rectitudinis" est Divinum Verum cui potentia et regnum: quia vindicavit bonos a damnatione destruendo malos, quod ideo Ipsum Divinum univerit Se Humano Ipsius, significatur per "Amasti justitiam et odio habuisti malum, propterea unxit Te Deus, Deus tuus oleo gaudii prae sociis tuis;" "amare justitiam et odio habere malum" significat vindicare bonos a damnatione destruendo malos, "ungere oleo gaudii" significat unire Se per victorias in tentationibus, "Deus, Deus tuus," significat unitionem reciprocam Humani cum Divino, ac Divini cum Humano:

[17] Divina Vera unita Divinis Bonis significantur per "Unxit myrrha, et aloe et kesia, omnes vestes tuas;" "myrrha" significat bonum ultimi gradus, "aloe" bonum secundi, et "kesia" bonum tertii, similiter ac tria illa aromata commixta oleo olivae, unde "oleum sanctitatis" per quod unctio (Exod. xxx. 23, 24); "oleum" illud significabat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "vestes" quae ungebantur significant Divina vera:

[18] quod affectiones veri spirituales sint illis qui ex regno Ipsius, significatur per quod "filiae regum inter pretiosas tuas;" "filiae regum" sunt affectiones veri spirituales, quae "pretiosae" dicuntur cum vera genuina sunt: et quod caelum et ecclesia sint in tutela Ipsius et Ipsi conjuncta quia in amore in Ipsum ab Ipso, significatur per quod " [consistat] regina ad dextram tuam in auro {1}optimo Ophiris;" "regina" significat caelum et ecclesiam, "ad dextram" significat in tutela ex conjunctione cum Ipso, et "aurum optimum Ophiris" est bonum amoris in Dominum.

[19] Apud eundem, "Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum. ....Locutus es in visione Sancto tuo, et dixisti, Posui auxilium super potentem, exaltavi electum e populo, inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis meae unxi Ipsum, cum quo manus mea firma erit, etiam brachium meum corroborabit Ipsum; ....Contundam coram Ipso hostes Ipsius, et osores Ipsius percutiam: ....ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius; Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus, et Petra salutis meae; etiam Ego Primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae; ....et foedus meum stabile Illi: et ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum Ipsius sicut dies caelorum. ....Semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar, semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, testis in nubibus fidelis" (Ps. lxxxix. 4, 5, 20-22, 24, 26-30, 36-38 [B. A. 3, 4, 19-21, 23, 25-29, 35-37]):

quod per "Davidem" hic non intelligatur David, sed Dominus quoad regium Ipsius, quod est Divinum spirituale, et vocatur Divinum Verum, patet evidenter ex illis quae ibi de Davide dicuntur; nempe, quod "semen et thronus ejus erit sicut dies caelorum, et sicut sol et luna in aeternum," quod "ponet in mari manum, et in fluviis dextram," et quod "Jehovam vocabit Patrem," quodque "Primogenitus erit altus regibus terrae," et plura quae non de Davide, ejus filiis et throno, dici possunt: quod per "Davidem" intelligitur Dominus in Verbo, videatur supra (n. 205);

[20] sed ad singula: "Pepigi foedus electo meo, juravi Davidi servo meo," significat unitionem Ipsius Divini cum Humano; "pangere foedus" significat uniri, "jurare" confirmare unionem, "electus" dicitur ex bono, et "servus" ex vero: "in aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum," significat Divinum Verum, ac caelum et ecclesiam ab Ipso; "semen" est Divinum Verum, et sunt illi qui recipiunt; ac "thronus" est caelum et ecclesia:

[21] "Locutus es in visione Sancto tuo" significat arcanum propheticum de Domino: "Posui auxilium super potentem, exaltavi electum e populo," significat Divinum Verum per quod Divinum Bonum operatur omnia; id vocatur "auxilium super potentem," et alibi "dextra Jehovae;" Divina majestas et potentia ex eo significatur per "exaltationem electi e populo:" "Inveni Davidem servum meum, oleo sanctitatis unxi Ipsum," significat Dominum quoad Divinum Humanum, ac unionem cum ipso Divino, quae unio vocatur glorificatio in Verbo Novi Testamenti; et illa unio intelligitur per "ungi oleo sanctitatis," "oleum" enim "sanctitatis" significat Divinum Bonum Divini Amoris, ac "ungi" significat uniri Divino Vero quod fuit Humani Domini in mundo:

[22] "cum quo manus mea firma erit, etiam brachium meum corroborabit Ipsum," significat inde omnipotentiam; "manus" significat omnipotentiam veri ex bono, et "brachium" omnipotentiam boni per verum: "Contundam coram Ipso hostes Ipsius, et osores Ipsius percutiam," significat pugnam cum victoria contra falsa et mala, ita contra inferna:

[23] "Ponam in mari manum Ipsius, et in fluviis dextram Ipsius," significat extensionem dominii et regni Ipsius super omnia caeli et ecclesiae; "maria" enim et "fluvii" sunt ultima caeli, et ultima significant omnia: "Ille vocabit Me, Pater meus Tu, Deus meus, et Petra salutis meae," significat Divinum Humanum quod est Filius Dei, qui ab Ipso conceptus et dein genitus est; et quia inde fuit Humano Domini Divinum Verum ac Divina Potentia, vocatur etiam "Deus" et "Petra salutis:" "etiam Ego Primogenitum dabo Ipsum, altum regibus terrae," significat quod sit supra omne bonum et verum caeli et ecclesiae, quia bona et vera ibi sunt ab Ipso: "et foedus meum stabile Ipsi" significat unionem aeternam: "Ponam in aeternum semen Ipsius, et thronum Ipsius sicut dies caelorum," {1}significat hic ut supra; "dies caelorum" sunt status totius caeli, qui ex Divino Ipsius:

[24] "Semel juravi per sanctitatem meam, si Davidi mentiar," significat confirmationem aeternam, quia ex Divino, de Domino, et de unione Humani Ipsius cum Ipso Divino; "semen Ipsius in aeternum erit, et thronus Ipsius sicut sol coram Me, sicut luna firmus erit in aeternum," similiter ut supra ubi de "semine" et de "throno," "sicut sol et luna" dicitur, quoniam ex "sole" praedicatur aeternitas quoad Divinum Bonum, et ex "luna" Divinum Verum, illa enim per "solem" et "lunam" significantur; "testis in nubibus fidelis" significat agnitionem et confessionem ex Verbo de Divino in Humano Domini; quod id sit "testis in nubibus," videatur supra (n. 10, 27, 228, 392 [b-e], 649).

[25] Apud eundem, "Memento, Jehovah, Davidis, omne {2}laborare ejus: qui juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, ....usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacob: ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae; intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius. Surge, Jehovah, ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae: sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui jubilent, propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui." ....In Zione "germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo; hostes Ipsius induam pudore; sed super Ipso florebit corona Ipsius" (Ps. cxxxii. [1,] 2, 3, 5-10, 17, 18):

per "Davidem" et "Unctum" seu Christum etiam hic non intelligitur David, sed Dominus quoad Divinum Humanum; nam dicitur quod "habitacula Ipsius," nempe fortis Jacobi, "inveniantur in Ephrata," quae est Bethlechem, et quod "se incurvaturi sint scabello pedum Ipsius;" sed quod ita sit, ex singulis ordine explicatis melius patet:

[26] "qui juravit Jehovae, vovit forti Jacobi," significat asseverationem irrevocabilem coram Domino, qui "Jehovah" vocatur ex Divino in primis, et "fortis Jacobi" ex Divino in ultimis, in quibus Divina potentia est in suo pleno: "Si intravero intra tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei," significat quod non intraturus et sciturus illa quae ecclesiae sunt, et quae doctrinae ejus; "tentorium domus" significat sancta ecclesiae, et "sponda strati" doctrinam ejus: "usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi," significat priusquam scivero adventum Domini, et arcana unionis Humani Ipsius cum Divino; haec in supremo sensu sunt "locus Jehovae" et "habitacula" Divini Humani Domini

[27] "ecce audivimus de Ipso in Ephrata, invenimus Ipsum in agris silvae," significat in spirituali sensu Verbi, et quoque in naturali; "Ephrata" enim et "Bethlechem" significant spirituale naturale, et "agri silvae" naturale, utrumque Verbi, nam ibi invenitur Dominus: "intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius," significat quod ibi inveniatur, Ipse enim est Verbum; "habitacula Ipsius" ibi sunt illa quae sensus spiritualis Verbi sunt, proinde sunt caeli, quoniam hi in sensu Verbi spirituali sunt; et "scabellum pedum Ipsius" sunt quae sensus naturalis Verbi sunt, proinde etiam est ecclesia, quoniam in ecclesia sunt Divina vera in suis ultimis, quae spiritualibus Verbi et caelorum, ita Ipsi Domino, qui in illis habitat, inserviunt pro scabello pedum:

[28] "Surge, Jehovah, ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae," significat unitionem Ipsius Divini cum Humano in Domino, ac inde pacem omnibus in caelo et ecclesia; "requies Jehovae" est unitio illa, et "arca fortitudinis Ipsius" est caelum et ecclesia: "sacerdotes tui induantur justitia, et sancti tui jubilent," significat inde cultum ex amore illis qui in caelesti bono, et cultum ex charitate illis qui in spirituali bono, nam "sacerdotes" sunt illi qui in caelesti regno Domini, et "sancti" vocantur illi qui in spirituali regno:

[29] "propter Davidem servum tuum, ne avertas facies Uncti tui," significat ut accendantur amore et illustrentur luce veri, dum unitum est Divinum Verum Divino Bono in Domino, ita Ipsum Divinum Humano, ac Humanum Divino; nam "David" ut "servus" significat Humanum Domini quoad Divinum Verum, et "Unctus" significat hoc unitum Divino Bono, "facies Ipsius" significat Divinum Amorem et inde illustrationem: "In Zione germinare faciam cornu Davidi" significat potentiam Divini Veri ab Ipso in caelo et in ecclesia: "disponam lucernam Uncto meo" significat illustrationem Divini Veri ex unitione Divini et Humani in Domino; "lucerna" est Divinum Verum quoad illustrationem: "hostes Ipsius induam pudore" significat subjugationem infernorum, ac dissipationem malorum inde: "sed super Ipso florebit corona Ipsius" significat perpetuam et aeternam victoriam super illa.

[30] Ex adductis his locis e Verbo constare potest quod Dominus dicatur "Unctus," quod est Messias seu Christus, ex unito Divino Bono cum Divino Vero in Humano Ipsius, nam Humanum Domini ex unione illa intelligitur per "Unctum Jehovae."

[31] Similiter in Libro Primo Samuelis, "Jehovah judicabit fines terrae, et dabit robur Regi suo, et exaltabit cornu Uncti sui" (ii. 10):

haec in prophetico Channae matris Samuelis, antequam super Israelem fuit aliquis rex seu unctus; quare per "Regem" et "Unctum" ibi intelligitur Dominus, cui "datur robur" et "exaltatur cornu" quando Divinum unitum est Humano; per "robur" significatur potentia boni supra malum, et per "cornu" potentia veri supra falsum, ac verum "exaltari" dicitur cum fit interius, in eo etiam gradu fit potentius.

[32] Similiter per "Unctum" in Threnis, "Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum; de quo dixeramus, In umbra Ipsius vivemus inter gentes" (iv. 20):

per "unctum Jehovae" in sensu litterae hic intelligitur rex qui captivus factus est, sed in sensu spirituali intelligitur Dominus; quare dicitur "spiritus narium nostrarum," hoc est, vita perceptionis boni et veri: "captus in foveis" significat rejectus ab illis qui in falsis mali sunt; "foveae" sunt falsa doctrinae; "in umbra Ipsius vivere" significat in tutela Ipsius esse contra falsa mali quae sunt "gentes."

[33] Quoniam per "Unctum," "Messiam" seu "Christum," significatur Dominus quoad Divinum Humanum, ita quoad Divinum Bonum unitum Divino Vero, quare per "unctionem" significatur unitio illa: de qua ita Dominus, "Ego in Patre sum et Pater in Me; ....credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (Joh. xiv. 7-11);

et alibi, "Pater et Ego unum sumus; ....cognoscatis et credatis quod Ego in Patre, et Pater in Me" (Joh. x. 30,38):

et quoniam hoc repraesentabatur per unctionem Aharonis et filiorum ejus ideo Sancta filiorum Israelis, quae erant Ipsius Jehovae, data sunt Aharoni et filiis ejus pro unctione (Num. xviii. 8):

sancta, quae fuerunt Jehovae, Aharoni et filiis ejus data pro unctione, enumerantur a vers. 9 ad 19 illius capitis: sed videantur quae de unctionibus prius etiam dicta sunt; ut quod Solus Dominus quoad Divinum Humanum fuerit "Unctus Jehovae," quia in Ipso erat Divinum Bonum Divini Amoris, quod per "oleum" significabatur; et quod reliqui uncti oleo Ipsum modo repraesentaverint (n. 375 [e(iv., v.)]). Haec de "Uncto Jehovae," quia "Unctus Jehovae" est Christus, ut sciatur quod per "Dominum et Christum Ipsius" in hoc loco Apocalypseos non intelligantur duo, sed quod intelligatur unus, seu quod unum sint, sicut "Unctus Jehovae," et "Christus Domini" (Luc. ii. 26).

[34] Quia hic agitur de Domino, ut sciatur unde est quod dictus sit Christus, hoc est, Messias seu Unctus, interest ut explicentur quae apud Danielem leguntur de Messia, "Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super urbem sanctitatis tuam, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum sanctum sanctorum. Scito ergo et percipito ab exitu Verbi ad usque restituendum et aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, septimanae septem: postea septimanis sexaginta et duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum. Post autem septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi: deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione, et usque ad finem belli decisae desolationes. Confirmabit tamen foedus multis septimana una; sed in medio septimanae cessare faciet sacrificium et mincham: tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" (Dan. ix. 24-27):

sensus horum verborum a multis eruditis pervestigatus et explicatus est, sed solum quoad sensum litteralem, at nondum quoad sensum spiritualem; hic enim sensus in orbe Christiano hactenus ignotus fuerat. In hoc sensu sequentia per illa verba significantur: "Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum" significat tempus et statum ecclesiae quae tunc apud Judaeos, usque ad finem ejus; "septem" et "septuaginta" significant plenum a principio ad finem, et "populus" significat illos qui tunc ab ecclesia: "et super urbem sanctitatis tuam" significat tempus et statum finis ecclesiae quoad doctrinam veri ex Verbo; "urbs" significat doctrinam veri, et "urbs sanctitatis" Divinum Verum quod est Verbum:

[35] "ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem," significat quando non nisi quam falsa et mala in ecclesia sunt, ita quando iniquitas est impleta et consummata; nam antequam id factum est, non venit finis, ex causis de quibus in opusculo De Ultimo Judicio; nam si prius, perituri essent simplices boni, qui quoad externa conjuncti sunt cum illis qui vera et bona simulant et hypocritice mentiuntur in externis; quare adjicitur, "ad adducendum justitiam saeculorum," per quae significatur ad salvandos illos qui in bono fidei et charitatis sunt: "et ad obsignandum visionem et prophetam" significat ad implendum omnia quae in Verbo: "ad ungendum sanctum sanctorum" significat ad uniendum Ipsum Divinum cum Humano in Domino, hoc enim est "sanctum sanctorum:"

[36] "Scito ergo et percipito ab exitu Verbi," significat a fine Verbi Veteris Testamenti, quia id in Domino implendum est; omnia enim Verbi Veteris Testamenti in sensu supremo agunt de Domino, et de glorificatione Humani Ipsius, et sic de dominio Ipsius super omnia caeli et mundi: "ad usque restituendum et ad aedificandum Hierosolymam" Significat quando nova ecclesia instauranda est; "Hierosolyma" significat ecclesiam illam, et "aedificare" significat e novo instaurare: "usque ad Messiam Principem" significat usque ad Dominum, et Divinum Verum in Ipso et ex Ipso; Dominus enim "Messias" dicitur ex Divino Humano, et "Princeps" ex Divino Vero:

[37] "septimanae septem" Significant tempus et statum plenum: "postea septimanis sexaginta et duabus restituetur et aedificabitur platea et fossa" significat tempus et statum plenum post Ipsius adventum usque dum instaurata est ecclesia cum ejus veris et doctrina; "sexaginta" significant tempus et statum plenum quoad implantationem veri, similia quae numerus "tria" aut "sex;" et "duo" significant illa quoad bonum; ita "sexaginta et duo" simul significant conjugium veri cum pauco bono; "platea" significat verum doctrinae, et "fossa" doctrinam: (quid "platea," videatur supra, n. 652, et quid "fossa" aut "puteus," n. 537:) "sed in angustia temporum" significat aegre et difficulter, quia apud gentes, quibus parum perceptionis veri spiritualis

[38] "post autem septimanas sexaginta et duas" significat post tempus et statum plenum instauratae ecclesiae quoad verum et quoad bonum: "excidetur Messias" significat quod recedent a Domino, quod factum imprimis a Babylonicis per translationem Divinae potentiae Domini in pontifices, et sic per non agnitionem Divini in Humano Ipsius: "sed non Sibi" significat quod usque potestas Ipsi et Divinum Ipsi:

[39] "deinde urbem et sanctuarium perdet populus principis venturi" significat quod sic peritura sit doctrina et ecclesia per falsa; "urbs" significat doctrinam, "sanctuarium" ecclesiam, et "princeps venturus" falsum regnans: "ita ut finis ejus cum inundatione, et usque ad finem belli decisae desolationes," significat falsificationem veri, usque dum non aliqua inter verum et falsum sit pugna; "inundatio significat falsificationem veri, "bellum" pugnam inter verum et falsum, et "desolatio" statum ultimum ecclesiae, dum non amplius aliquod verum sed mere falsum:

[40] "confirmabit tamen foedus septimana una" significat tempus Reformationis, quando iterum lectio Verbi, et agnitio Domini, nempe Divini in Humano Ipsius; haec agnitio et inde conjunctio Domini per Verbum significatur per "foedus," et tempus Reformationis per "septimanam unam:" "sed in medio septimanae cessare faciet sacrificium et mincham" significat quod usque interius apud illos qui reformati non verum et bonum in cultu; "sacrificium" significat cultum ex veris, et "mincha" cultum ex bonis; per "medium septimanae" non significatur medium temporis illius, sed intimum status apud Reformatos, "medium" enim significat intimum, ac "septimana" statum ecclesiae; causa quod non verum et bonum in cultu interius esset post Reformationem, est quia assumpserunt fidem pro essentiali ecclesiae et separarunt illam a charitate; et quando fides separata est a charitate, tunc in intimo cultus non est verum nec bonum, intimum enim cultus est bonum charitatis, et ex illo procedit verum fidei:

[41] "tandem super avem abominationum desolatio" significat exstinctionem omnis veri per fidei separationem a charitate; "avis abominationum" significat fidem solam, ita separatam a charitate, "avis" enim significat cogitationem de veris Verbi ac intellectum eorum, quae "avis abominationum" fit quando non aliqua affectio spiritualis veri est quae illustrat et docet verum, sed modo affectio naturalis quae est propter famam, gloriam, honorem et lucrum; quae affectio, quia est infernalis, est abominabilis, quoniam inde mere falsa: "et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem" significat extremum ejus quando nihil veri et fidei amplius, et quando ultimum judicium.

[42] Quod haec ultima apud Danielem, praedicta sint de fine Ecclesiae Christianae, patet a Domini verbis apud Matthaeum, "Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit animadvertat" (xxiv. 15);

nam in eo capite agitur de consummatione saeculi, ita de successiva vastatione Ecclesiae Christianae; quare hujus ecclesiae devastatio per illa verba apud Danielem intelligitur. (Quid autem in sensu spirituali per illa significatur, explicatum est in Arcanis Caelestibus, n. 3652.) Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "regna mundi facta sint Domini et Christi Ipsius;" pariter quid per "Domini Christum" seu "Christum Domini" apud Lucam, Simeoni "responsum factum est a spiritu sancto, non visurum mortem antequam videret Christum Domini" (ii. 26).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church