Apocalypse Explained (Whitehead) n. 683

Previous Number Next Number See English 

683. "Dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius." -Quod significet omnia in caelis et in terris subjecta Domino, quando separati sunt mali a bonis, et quod tunc Divinum Bonum ac Divinum Verum procedens a Domino clare recipiatur, constat ex significatione "regnorum mundi," cum facta sunt Domini, quod sit quod recipiatur Divinum procedens a Domino amore et fide (de qua sequitur); et ex significatione "Domini et Christi Ipsius," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et quoad Divinum Verum ex illo Amore procedens; quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, ac "Christus" ex Divino Vero, videbitur infra.

[2] Quod "regnum Domini" sit receptio Divini Boni ac Divini Veri, ita apud illos qui recipiunt, constare potest ex eo, quod Dominus apud angelos caeli et apud homines ecclesiae regnet per id quod procedit ab Ipso, quod communiter vocatur Divinum Bonum ac Divinum Verum, tum justitia et judicium, et quoque amor et fides: haec sunt per quae Dominus regnat; proinde illa sunt proprie regnum Domini apud illos qui recipiunt; nam cum illa regnant apud angelos et homines tunc Ipse Dominus regnat, quae enim procedunt ab Ipso sunt Ipse; Dominus in caelo non aliud est quam Divinum procedens.

[3] Dominus quidem non modo regit illos qui recipiunt Divina caelestia et spiritualia ab Ipso, sed etiam illos qui non recipiunt, sicut omnes in inferno; sed usque non dici potest quod ibi sit regnum Domini, quoniam prorsus nolunt regi ex Divino quod procedit, et secundum ejus ordinis leges; immo negant Dominum, et se avertunt ab Ipso; at usque Dominus regit illos, non sicut regni sui subditos et cives, sed sicut refractarios et rebelles, tenendo in vinculis ne malum faciant sibi mutuo, ac imprimis illis qui e regno Ipsius sunt.

[4] Quod illud sit regnum Domini quod procedit ab Ipso et recipitur, constare potest a locis in Verbo ubi "regnum Dei" dicitur: ut in Oratione Domini, "Adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo etiam in terra" (Matth. vi. 10):

quod ibi per "regnum" intelligatur receptio Divini Boni ac Divini Veri, quae procedunt a Domino, et in quibus est Dominus apud angelos caeli et apud homines ecclesiae, patet; nam sequitur, "Fiat voluntas tua sicut in caelo etiam in terra;" voluntas Dei fit cum illa recipiuntur corde et anima, hoc est, amore et fide.

[5] Et alibi, "Quaerite primo regnum {1}caelorum et ejus justitiam, tunc..omnia adjicientur vobis" (Matth. vi. 33):

per "regnum caelorum" in spirituali sensu intelligitur Divinum Verum, et per "justitiam" Divinum Bonum; quare dicitur, "Quaerite primo regnum caelorum et ejus justitiam;" et in supremo sensu per "regnum caelorum" intelligitur Dominus, quoniam Ipse est omne sui regni, et per "justitiam" in eodem sensu significatur meritum Domini: et quia homo, qui regitur a Domino, non vult et amat nisi quae Domini sunt, ducitur ipso nesciente ad felicia in aeternum; ideo dicitur quod "omnia adjicientur illi," per quod intelligitur quod omnia ad salutem illius optato evenient.

[6] Quoniam caelum est caelum ex receptione Divini Veri a Domino, similiter ecclesia, ideo caelum et ecclesia in communi sensu intelligitur per "regnum Dei" et per "regnum caelorum:" quare illi qui recipiunt Divinum Verum vocantur a Domino "filii regni," apud Matthaeum, "Ager est mundus, semen..sunt filii regni, zizania sunt filii mali" (xiii. 38):

quod recipientes Divini Veri intelligantur per "filios regni patet, nam dicitur "Semen sunt filii regni, et zizania sunt filii mali;" per "semen" intelligitur Divinum Verum, et per "zizania" falsum infernale; et vocantur "filii," quia "filii" in Verbi sensu spirituali significant vera, ac in opposito sensu falsa, videatur supra (n. 166).

[7] Praeterea quod "regnum Dei" significet ecclesiam quoad vera ex bono, et quoque caelum, videatur etiam supra (n. 48): et quod "regnum Dei apud hominem" significet in veris ex bono esse a Domino, ita in sapientia, et inde in potentia resistendi falsis et malis, et sic quod "regnare" sit solius Domini, etiam supra (n. 333).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church