Apocalypse Explained (Whitehead) n. 643

Previous Number Next Number See English 

643. "Et si quis illis voluerit nocere, ita oportet illum occidi." -Quod significet quod secundum conatum inferendi malum pereant, constat ex significatione "velle nocere," quod sit conatus inferendi malum, nam velle est conari; et ex significatione "occidi," quod sit perire, hic quoad vitam spiritualem, quae perit unice a malis et falsis mali, inde enim est mors spiritualis (videatur supra, n. 315, 589). Quod hic iterum dicatur, "Si quis voluerit illis nocere," est quia intelligitur quod quisque pereat secundum voluntatem seu secundum conatum inferendi malum; nam voluntas facit vitam cujusvis. Quod quisque pereat secundum voluntatem nocendi "binis testibus, qui sunt binae olivae et bina candelabra," hoc est, bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, est quia in voluntate opposita sunt, et voluntas opposita contra bonum amoris et verum doctrinae est infernum, in tantum quanta oppositio est; inde est quod "ita oporteat eum occidi," hoc est, perire, quantum illis voluerit nocere. Praeterea unusquisque homo et spiritus in tutela Domini est, aeque malus ac bonus; et qui in tutela Domini est, ei non malum contingit; nam Domini voluntas est ut nemo pereat, nec ut puniatur: sed quisque tantum in tutela Domini est quantum abstinet a faciendo malum; at quantum non abstinet tantum se ipsum removet a tutela Domini; et quantum se removet tantum a malis spiritibus qui ab inferno laeditur, nam spiritibus inest continua cupido malefaciendi aliis; et quantum extra Divinam Domini tutelam sunt, hoc est, quantum faciunt malum, tantum veniunt in potestatem illorum qui illis malefaciunt puniendo et deprivando talibus quae vitae spiritualis sunt. Verbo, quantum aliquis nocere vult bonis amoris et veris doctrinae tantum "devoratur ab igne et occiditur," hoc est, tantum occupatur a malis et a falsis mali, et tantum spiritualiter moritur; et hoc non fit ex Divino, sed ex ipso malo quod quisque facit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church