642. "Ignis egredietur ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum." -Quod significet quod illaturi damnum illis cadant in mala et falsa quae ab inferno, quae illos perdunt, constat ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, hic amor sui et mundi, et inde amor mali et falsi omnis generis (de qua supra, n. 68, 504, 539); inde sequitur quod per "Egredietur ignis ex ore illorum" significetur quod in mala et falsa omnis generis, quae ab inferno, cadant, nempe illi qui volunt illis nocere seu damnum inferre: et ex significatione "devorare inimicos illorum," quod sit quod perituri per falsa mali; in Verbo enim per "inimicos" significantur falsa mali, et per "hostes" mala, ac amor mali et falsi est qui perdit.
[2] Dicitur quod "ignis egredietur ex ore illorum," sed hoc dictum est secundum apparentiam; secundum quam etiam dicitur quod "ignis et flamma exeat ex ore Dei," et quod "ira et excandescentia ex naso Ipsius," cum tamen ex Ipso nihil ignis irae et excandescentiae exit; est enim ipsum Bonum, ipse Amor, et ipsa Misericordia, ex quibus nihil ignis, irae et excandescentiae potest exire; sed usque ita dicitur quia ita apparet: quod ita appareat est quia cum malus et infernalis spiritus aggreditur aliquod Divinum nocendi causa, sicut cum blasphemat Dominum aut Verbum, aut aliquod bonum et verum doctrinae, aut aliquem bonum spiritum vel angelum quem Dominus tutatur, tunc malus ille spiritus illico se deprivat tutela a Domino: omnis enim spiritus tam malus quam bonus in tutela Domini est; qua cum deprivatur, cadit in mala et falsa omnis generis quae ab inferno, et simul tunc cadit in illorum manus qui inde sunt, et punitores vocantur; hi tunc illum secundum malum quod aggressus est facere, aut quod fecit, puniunt et cruciant: exinde constare potest quod non Dominus aliquod malum illis faciat, sed quod ipse malus spiritus sibi, hoc est, ipsum malum quod apud illum.
[3] Ex his patet quomodo intelligendum est quod "si quis velit nocere binis testibus, ignis ex ore illorum egredietur, et devorabit illos;" (bini testes sunt bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, et haec sunt Divina, quia a Domino apud angelum et apud hominem;) quod nempe non ex illis egredietur ignis, sed ex ipso malo, quod conatur illis inferre damnum, ut nunc dictum est; et quod hoc similiter intelligendum sit sicut quod ignis, ira et excandescentia ex Jehovah dicatur exire. (Sed haec amplius illustrata sunt in opere De Caelo et Inferno, n. 545-550, ubi actum est de eo, Quod Dominus neminem in Infernum dejiciat, sed quod ipse Spiritus semet.)