Apocalypse Explained (Whitehead) n. 638

Previous Number Next Number See English 

638. [Vers. 4.] "Hi sunt duae oleae, et duo candelabra." -Quod significet bonum amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, ac verum doctrinae et fidei, ex quibus caelum et ecclesia, constat ex significatione "oliveti," "oleae" et "olivae," quod sit in lato sensu regnum caeleste Domini, et inde ecclesia caelestis; quae ab aliis ecclesiis distinguitur in eo, quod illi a quibus illa ecclesia existit sint in amore in Dominum et in amore erga proximum; inde est quod per "oleam" et "olivam" uterque ille amor, seu bonum utriusque amoris, significetur; (quod "olea" et "oliva" illam ecclesiam, seu illa bona ecclesiae, significet, constabit ex sequentibus:) et ex significatione "candelabri," quod in lato sensu sit regnum spirituale Domini, et inde ecclesia spiritualis; et quia principale illius ecclesiae est verum doctrinae et verum fidei, ideo etiam haec per "candelabra" significantur. (Quod illa per "candelabrum" in sensu spirituali intelligantur, videatur supra, n. 62.)

[2] Quod dicatur quod "duo testes sint duae oleae et duo candelabra," quae tamen sunt quatuor, est quia "duo" significant conjunctionem et inde unum; sunt enim duo quae faciunt unum, nempe bonum et verum; bonum non est bonum nisi ex vero, et verum non est verum nisi ex bono; quare cum duo illa faciunt unum, tunc primum sunt et existunt; haec conjunctio in unum vocatur conjugium caeleste, et ex illo conjugio est caelum et ecclesia; simile est cum bono caelesti quod per "duas oleas" significatur, et cum bono spirituali quod per "duo candelabra;" nam bonum in caelesti regno Domini est bonum amoris in Dominum, ac verum illius boni vocatur bonum amoris erga fratrem et socium; ac bonum in regno spirituali Domini est bonum charitatis erga proximum, ac verum illius boni vocatur bonum fidei; sed de his aegre potest justa idea haberi, nisi sciatur quale boni caelestis, et quale boni spiritualis, et quae differentia intercedit: ex his constare potest unde est quod "duo testes" dicantur "duae oleae et duo candelabra." (Quod "duo" significent conjunctionem in unum, seu conjugium caeleste, videatur supra n. 532, fin.)

[3] Quod "olea" significet ecclesiam caelestem, est quia per "arbores" in genere significantur perceptiones et cognitiones, et omnis ecclesia est ecclesia ex cognitionibus veri et boni, et secundum perceptionem illarum; et quia "oleum" significat bonum amoris (videatur supra, n. 375 [a, d, e]), ideo "olivetum" ac "olea" significat ecclesiam, in qua id bonum regnat. Sunt tres arbores quae principaliter ecclesiam significant, nempe "olea," "vitis," et "ficus;" "olea" ecclesiam caelestem, "vitis" ecclesiam spiritualem, et "ficus" ecclesiam externam caelestem et spiritualem.

[4] Quod talia, quae descripta sunt, per "duas oleas" et per "duo candelabra" significentur, quisque potest videre et concludere ex eo, quod illa dicantur "testes," proinde quae testantur de Domino, hoc est, agnoscunt et confitentur Ipsum; tum quod in sequentibus de illis dicatur quod "bestia occiderit illos," et quod postea "spiritus vitae a Deo intraverit in illos;" hoc non dici potest de oleis et de candelabris, nisi "oleae" et "candelabra" significent talia quae sunt apud angelos caeli et apud homines ecclesiae a Domino, quae testantur de Domino, seu faciunt ut angeli et homines testentur de Ipso; nam angeli et homines non ex se testari de Domino possunt, sed bonum et verum quae apud illos sunt ex Domino, hoc est, Ipse Dominus ex suo bono et vero quae apud illos.

[5] In Verbo multis in locis nominantur horti et silvae, tum oliveta, et vineae, ut et arbores plurium generum, prout "olea," "vitis," "ficus," "cedrus," "populus," "quercus;" sed nemo hactenus novit quod singula illa aliquid spirituale, quod est caeli et ecclesiae, significent, praeter quod "vinea" significet ecclesiam; sed usque non modo "vinea significat ecclesiam, sed etiam "olivetum," tum "silva cedri" seu "Libanus;" immo etiam arbores, sicut "olea," "vitis," " ficus," "cedrus;" et quia significant ecclesiam, ac spiritualia quae sunt ecclesiae, ideo toties in Verbo nominantur.

[6] Quod hortos et silvas attinet; "horti" seu "paradisi" in specie significant intelligentiam et sapientiam quae sunt hominibus ecclesiae; ac "silvae" seu "nemora" significant intelligentiam naturalis hominis, quae in se spectata est scientia, inserviens intelligentiae spiritualis hominis; "olivetum" autem et "vinea" significant ecclesiam, "olivetum" ecclesiam caelestem, seu ecclesiam quae in bono amoris in Dominum est, et "vinea" ecclesiam spiritualem, seu ecclesiam quae in bono charitatis erga proximum est, et inde in veris fidei; "olea" et "vitis" etiam similia significant, et hoc ex causa quia "oleum" significat bonum amoris in Dominum, ac "vinum" bonum charitatis erga proximum ac bonum fidei; "ficus" autem significat ecclesiam utramque tam caelestem quam spiritualem, sed externam. Quod talia significentur per illa, est ex repraesentativis in mundo spirituali, proinde ex correspondentia; nam in caelo intimo, ubi est regnum caeleste Domini, et amor in Ipsum regnat, oliveta et ficus faciunt illorum paradisos et silvas; at in caelo secundo faciunt vineae, et plura genera arborum fructiferarum; similiter in caelo ultimo, sed cum differentia quod in hoc caelo arbores non tam nobiles sint. Quod in caelis talia existant, est causa, quia correspondent sapientiae, intelligentiae, amori, charitati et fidei angelorum qui in illis caelis sunt. Ex his nunc constare potest unde est quod "testes" dicantur "oleae;" nempe, quia per "oleas" intelliguntur omnes qui ecclesiam caelestem Domini constituunt, hoc est, qui in bono amoris in Dominum sunt, et in bono amoris erga fratrem et socium.

[7] Quod talia per "oliveta," "oleas" et "olivas" in Verbo significentur, constare potest ex sequentibus locis: -Apud Sachariam, "Duae oleae juxta" candelabrum, "una a dextra lecythi et altera juxta sinistram ejus;....et duae baccae olivarum,....hi duo filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae" (iv. 3, 11, 12, 14):

agitur ibi de fundatione Domus seu Templi a Serubbabele, et per "Domum" seu "Templum" significatur ecclesia; quare visum est prophetae candelabrum, et juxta illud duae oleae, similiter paene ut hic Johanni in Apocalypsi; et per "duas oleas" et "baccas olivas" significantur bona caelestia, quae sunt amoris in Dominum, et amoris erga fratrem et socium; hoc bonum significatur per "oleam" visam "juxta sinistram lecythi," et illud bonum per "oleam ad dextram ejus:" vera hujus boni intelliguntur per "filios oleae stantes juxta Dominum totius terrae;" "stare juxta Ipsum" significat esse et existere ab Ipso.

[8] Quoniam "oleae" significabant illa bona, ideo Cherubi in medio Domus seu Templi facti sunt ex ligno olei, similiter fores ad adytum, et postes (1 Reg. vi. 23-33);

"cherubi" enim, ut et "fores" ac "postes" ad adytum Templi, significabant custodiam, ne aditus sit ad Dominum nisi quam per bonum amoris; ac "adytum" significabat ubi Dominus; et "lignum olei" bonum amoris, quia "olivetum," "olea" et "oliva" significabant caelestia quae sunt amoris.

[9] Quia "olivetum" et "olea" significabant ecclesiam, quae in amore in Dominum est, inde Oleum sanctitatis, quo ungebantur omnia sancta ecclesiae, factum est ex oleo olivae, et aromatibus ei admixtis (Exod. xxx. 23,24);

nam omnia ecclesiae, quantum ex amore in Dominum ducunt, tantum sancta Divina sunt; inde per id oleum inducebatur repraesentativum Domini ac caeli et ecclesiae. (Videatur explicatio super illa in Arcanis Caelestibus.)

[10] Pariter, Oleum olivae purum tusum erat pro luminari in Tentorio conventus, quod singulis vesperis accendebatur (Exod. xxvii. 20; Levit. xxiv. 2):

per "luminare" illud seu per "candelabrum" ibi significabatur ecclesia spiritualis Domini, et per "ignem accensum in lucernis "significabatur amor spiritualis qui est amor erga proximum; similiter per "oleum olivae purum tusum" ex quo ignis (de qua re etiam videantur Arcana Caelestia ad illum locum).

[11] Quod "olea" et "oliva" significet bonum amoris, etiam a sequentibus locis constat: -Apud Hoscheam, "Ero sicut ros Israeli; efflorebit sicut lilium, et infiget radices suas, sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut olivae honor ejus, et odor illi sicut Libani" (xiv. 6,7):

haec de ecclesia spirituali, quae significatur per "Israelem:" "esse illi sicut ros" significat ejus existentiam et renascentiam spiritualem: primus status renascentiae seu regenerationis ejus significatur per quod "efflorebit sicut lilium;" "lilium" significat efflorescentiam quae praecedit fructum; secundus status regenerationis significatur per quod "infiget radices suas," qui status est ejus existentiae in naturali, nam ibi figuntur radices; tertius status significatur per quod "ibunt rami ejus," per quos significatur multiplicatio veri scientifici et cognitionum: {1}quintus status, qui est status fructificationis, significatur per quod "erit sicut olivae honor ejus;" "oliva" significat bonum amoris, et "honor" praedicatur de illo; (quod "honor" praedicetur de bono amoris, videatur supra, n. 288, 345:) et {2}sextus status, qui est status intelligentiae et sapientiae, significatur per quod "odor ejus illi sicut Libani;" "odor" significat perceptionem, ac "Libanus" rationalitatem, ex quibus intelligentia et sapientia.

[12] Apud Davidem, "Ego sicut olea virens in domo Dei, confido in misericordia Dei in saeculum et aeternum" (Ps. lii. 10 [B. A. 8]):

dicitur "sicut olea virens in domo Dei," quia per "oleam virentem" significatur bonum amoris nascens per verum Verbi, et per "domum Dei" significatur ecclesia.

[13] Apud eundem, Uxor tua sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae, filii tui sicut plantae olearum circumcirca mensas tuas;. . sic benedicetur viro timenti Jehovam" (Ps. {3}cxxviii. 3,4):

per haec in naturali sensu, qui est sensus litterae, intelliguntur uxor et filii, ac jucunditates ex conjugio et prolificatione; sed in sensu interno, qui est sensus spiritus Verbi, per "uxorem" significatur affectio veri, ac per "filios" ipsa vera inde nascentia; nam omne verum, cui inest vita, nascitur ex affectione veri: et quia per "uxorem" significatur illa affectio, comparatur illa viti fructiferae, quia per "vitem" significatur ecclesia, et per "vitem fructiferam" ecclesia quoad affectionem veri: per "domum" significatur mens spiritualis et per "latera" ejus significantur omnia quae in naturali homine: per "filios" significantur vera quae ex affectione illa spirituali nascuntur; haec comparantur "plantis olearum," quia per vera producuntur bona amoris et charitatis, quae sunt "olivae;" per "circumcirca mensas" significantur jucunditates ex appropriatione et nutritione spirituali.

[14] Apud Mosen, "Fiet, cum introduxerit te Jehovah Deus tuus in terram,....dabit tibi urbes magnas et bonas quas non aedificasti, et domos plenas omni bono quas non implevisti, et cisternas excisas quas non excidisti, vineas et oliveta quae non plantasti" (Deutr. vi. 10, 11):

per haec verba prorsus aliud intelligitur in sensu spirituali quam in sensu historico; nam in sensu spirituali per "terram Canaanem," in quam introducendi erant, significatur ecclesia; quare per "urbes," "domos," "cisternas," "vineas" et "oliveta" significantur talia quae sunt ecclesiae; per "urbes magnas et bonas" significantur doctrinalia quae docent bona amoris et charitatis; per "domos plenas omni bono" significantur omnia quae sapientiae sunt; per "cisternas excisas" significantur omnia intelligentiae in naturali homine, quae sunt cognitiones et scientiae; per "vineas et oliveta" significantur omnia ecclesiae quoad vera et bona.

[15] Narratur de Noacho Quod ex arca emiserit columbam, quae reversa ad illum circa tempus vesperae, ferens folium olivae decerptum in ore, et quod inde cognoverit quod diminutae essent aquae (Gen. viii. 10,11):

per haec in sensu spirituali describitur regeneratio hominis ecclesiae, quae per "Noachum et ejus filios" significatur; hic per "columbam" denuo emissam, status successivus secundus, qui est quando bonum spirituale per vera, remotis falsis, incipit existere; per "folium" enim significatur verum, et per "olivam" bonum inde nascens, et per "aquas" significantur falsa. (Sed haec videantur plenius explicata in Arcanis Caelestibus, n. 870-892.)

[16] Apud Sachariam, Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente; et diffindetur Mons Olivarum, et pars ejus versus ortum et versus mare valle magna valde; et recedet pars montis versus septentrionem, parsque ejus versus meridiem" (xiv. 4):

quid haec significant, supra (n. 405 [d]) explicatum est, et ostensum quod per "Montem Olivarum" significetur Divinus Amor: Mons enim Olivarum erat ab oriente Hierosolymae, et "Hierosolyma" significabat ecclesiam quoad doctrinam; et omnis ecclesia, et omne doctrinae verum, illustratur et lucem recipit a Domino in oriente; et oriens in caelo est ubi Dominus apparet ut Sol; et quia "sol" significat Divinum Amorem, ideo "oriens," ac "Mons Olivarum" qui ab oriente Hierosolymae erat, eundem significat. Quoniam ille mons significabat, ut dictum est, Divinum Domini Amorem, ideo Dominus super illo monte ordinarie commoratus est; secundum Evangelistas, Quod Jesus esset "diebus in Templo docens, noctibus vero egrediens pernoctaret in Monte, qui dicitur Olivarum" (Luc. xxi. 37; cap. xxii. 39: Joh. viii. 1);

Quod super eo locutus sit cum discipulis de ultimo judicio (Matth. xxiv. 3, seq.; Marc. xiii. 3, seq.);

Et quod inde iverit Hierosolymam et passus: praeter plura (Matth. xxi. 1; cap. xxvi. 30: Marc. xi. 1; cap. xiv. {1}26: Luc. xix. 29, 37; cap. xxi. 37; cap. xxii. 39: Joh. viii. 1):

haec omnia ex causa quia "Mons Olivarum" significabat Divinum Amorem; ac significativa, quia erant repraesentativa caeli et ecclesiae, quae eo tempore conjunxerunt Dominum cum caelo et mundo. Etiam angeli intimi seu tertii caeli habitant in oriente super montibus, ubi oliveta prae ceteris; arboribus florent.

[17] Apud Jeremiam, "Oleam virentem, pulchram fructu formae, vocavit Jehovah nomen tuum; ad vocem tumultus magni succendit ignem super ea, ac confregerunt propagines ejus; nam Jehovah Zebaoth, qui plantavit te, locutus est contra te malum, propter malitiam domus Israelis et domus Jehudae" (xi. 16, 17):

hic domus Jehudae et Israelis vocatur "olea virens, pulchra fructu formae," quia per "oleam" et ejus "fructum" significatur bonum amoris, et per "virens" et "pulchram forma" significatur verum illius boni, ex quo intelligentia: nam per "domum Jehudae" significatur ecclesia quoad bonum amoris, et per "domum Israelis" ecclesia quoad verum illius boni; per "vocare nomen" significatur quale ejus: interitus et vastatio illius ecclesiae per amorem mali describitur per quod "Jehovah succenderit ignem super ea, et confregerit propagines ejus;" per "ignem" significatur amor mali, et per "propagines" significantur vera, quae "confringi" dicuntur quando ex amore illo pereunt. Tribuitur hoc Jehovae ex apparentia quod omne malum {1}poenae videatur sicut ex Deo, quia omnipotens est et non avertit; non scientes quod avertere malum poenae sit contra ordinem; nam si averteretur, cresceret malum usque dum non amplius aliquod bonum superesset.

[18] Apud Esaiam, "Sic erit in medio terrae, in medio populorum, sicut strictura oleae, sicut racemationes quando consummata est vindemia" (xxiv. 13):

haec etiam de vastatione ecclesiae quoad bonum caeleste et quoad bonum spirituale; bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et bonum spirituale est in sua essentia verum ex illo bono; bonum caeleste significatur per "oleam," et bonum spirituale quod est verum ex bono caelesti significatur per "vindemiam;" vastatio significatur per "stricturam" et "racemationes" post consummationem.

[19] Apud Mosen, "Vineas plantabis et coles, sed vinum non bibes quia comedet illud vermis: oleae erunt tibi in omni termino tuo, sed oleo non unges te, quia excutietur olea tua" (Deutr. xxviii. 39, 40);

per "vineam" significatur ecclesia spiritualis, et per "oleam" ecclesia caelestis; inde per "vineam" etiam significatur verum ecclesiae, et per "oleam" bonum ejus; quare per "vineam plantare et colere et non bibere vinum" significatur quod tametsi ecclesia instauratur et vera doctrinae docentur, usque vera non afficient et perficient; "vinum" significat verum doctrinae: "quia comedet illud vermis" significat quod falsa destruent: "oleae erunt tibi in omni termino tuo" significat quod bona amoris a Domino per Verbum et per praedicationes ex Verbo erunt in universa ecclesia; "oleo non ungi" significat non usque frui aliquo bono et inde gaudio; "excutietur olea tua" significat quod id bonum periturum: haec de maledictione, si dii alii colerentur, et si statuta et judicia non custodirentur.

[20] Apud Micham, "Tu calcabis olivam, sed non unges te oleo; et mustum, sed non bibes vinum" (vi. 15);

apud Amos, "Percussi..uredine et rubigine plurimos hortos vestros, et vineas vestras et ficus vestras, et oleas vestras comedit eruca, nec tamen reversi estis ad Me" (iv. 9):

per "hortos" significantur illa quae intelligentiae spiritualis sunt; per "uredinem et rubiginem" significatur malum et falsum in extremis, seu ex sensuali corporeo; per "vineas" significantur vera spiritualia seu interiora ecclesiae, per "ficus" bona et vera exteriora quae etiam vocantur moralia, per "oleas" autem bona ecclesiae, et per "erucam" significatur falsum destruens bonum.

[21] Apud Habakuk, "Ficus non florebit, nec proventus in vitibus, mentietur opus olivetum, et ager non faciet cibum" (iii. 17):

per "ficus" etiam hic significantur externa ecclesiae, per "vites" interna ejus, per "olivetum" bona ejus, et per "agrum" ipsa ecclesia apud hominem.

[22] In Libro Primo Samuelis, Rex "agros vestros, et vineas vestras, et oliveta vestra..sumet et dabit servis suis" (viii. 14):

etiam hic per "agros," "vineas" et "oliveta," similia significantur: agitur ibi de Jure Regis, per quod ibi intelligitur et describitur dominium naturalis hominis super spiritualem; quod nempe destruet omnia vera et bona ecclesiae, et illa servire faciet naturali homini, proinde malis et falsis.

[23] In Libro Judicum, Jotham dixit ad cives Schechemi, qui regem fecerunt Abimelechum, "Iverunt arbores ad ungendum super se regem, et dixerunt oleae, Regna tu super nos; sed dixit eis olea, Num cessare faciam pinguedinem meam, quam in me honorant Deus et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt arbores ad ficum, Ito tu, regnato super nos; sed dixit ad illas ficus, Num cessare faciam dulcedinem meam, et proventum meum bonum, et ibo ad movendum me super arbores? Tum dixerunt arbores ad vitem, Ito tu, regnato super nos; sed dixit illis vitis, Num cessare faciam mustum meum laetificans Deum et homines, et ibo ad movendum me super arbores? Et dixerunt omnes arbores ad rhamnum, Ito tu, regnato super nos; et dixit rhamnus ad arbores, Si in veritate vos ungentes me in regem super vos, venite et confidite in umbra mea; si vero non, exeat {1}ira ex rhamno et comedat cedros Libani" (ix. 7-16):

per haec Jothamis verba significatur quod cives Schechemi non vellent quod bonum caeleste, quod est "olea," non verum illius boni, quod est "vitis," nec bonum morale, quod est bonum caeleste et spirituale externum, quod est "ficus," regnarent super illos; sed malum falsi apparens illis sicut bonum, quod est "rhamnus:" ignis ex hoc est malum concupiscentiae: "cedri Libani" sunt rationalia quae ex veris. Ex locis supra allatis videri potest quod "olea" et "vinea" in plerisque simul nominentur, quod factum est propter conjugium boni et veri in singulis Verbi; nam per "oleam" ac "oleum" significatur bonum ecclesiae, et per "vineam" ac "vinum" verum illius boni. (Quod "oleum" significet bonum amoris, et jucundum caeli inde, videatur supra, n. 375; et quod "vinum" bonum charitatis et verum fidei, n. 376.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church