Apocalypse Explained (Whitehead) n. 373

Previous Number Next Number See English 

373. "Et sedens super illo habens stateram in manu sua."- Quod significet aestimationem veri ex Verbo in illo statu ecclesiae, constat ex significatione "sedentis super equo," quod sit Verbum (ut supra, n. 355(a,c), 356, 365(a)); et ex significatione "staterae in manu," quod sit aestimatio veri inde; omnes enim mensurae et ponderationes, quae memorantur in Verbo, significant aestimationem rei de qua agitur quoad bonum et quoad verum; numeri adjuncti determinant aestimationem quoad ejus quale et quantum, ut hic "choenix tritici denario et tres choenices hordei denario," de quibus sequitur. Mensurae in ecclesia repraesentativa erant plures, sicut omer, chomer, ephah, bathus, hin (de quibus videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10262); et praeterea erant staterae, lances seu librae, per quas fiebant trutinationes et ponderationes, et per has in specie significantur aestimationes rei quoad verum; quare etiam pondera lancium erant lapides seu ex lapide, per "lapides" enim in Verbo significantur vera. Quod pondera fuerint lapides seu ex lapide, constat ex Levit. xix. 36; Deut. xxv. 13; 2 Sam. xiv. 26; Esai. xxxiv. 11; Sach. iv. 10. (Quod "lapides" in Verbo significent vera, videatur n. 643, 3720, 6426, 8609, 10376.) Quapropter hic per "stateram in manu sedentis super equo nigro" significatur aestimatio veri ex Verbo.

[2] Quod "sedens super equis," tam "super equo albo," quam "super rufo," "nigro" et "pallido," significet Verbum, et per "equos" secundum colores eorum intellectus ejus, per "equum rufum" intellectus Verbi deperditus quoad bonum, et per "equum nigrum" intellectus Verbi deperditus quoad verum, supra ostensum est: sed quia aegre capi potest quod "sedens super equis" significet Verbum, quia per "equos rufum et nigrum" significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum et quoad verum, quare dicetur quomodo cum hoc se habet:- Verbum in se est ipsum Divinum Verum, sed intellectus ejus est secundum statum hominis qui legit. Homo qui non in bono est, nihil boni ibi appercipit; et homo qui non in veris est nihil veri ibi videt; quare causa non est in Verbo sed in legente illud. Inde patet quod usque "sedens super equis significet Verbum, tametsi "equi" significant intellectum Verbi deperditum quoad bonum et quoad verum. Quod "sedens super equo albo" significet Verbum, constat manifeste in Apocalypsi, ubi dicitur, Vocatur nomen sedentis super equo illo "Verbum Dei" (cap. xix. 13).

[3] Quod per "stateram" seu "lances" significetur aestimatio, et quoque justa ordinatio, quae fit per vera, constat apud Danielem, Apparuit scriptura in pariete coram Belschazare rege Babelis, cum biberat ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, "Mene Mene, Thekel, et Perezin," hoc est, Numeratus Numeratus, Appensus, Divisus. "Haec interpretatio illorum verborum est: Mene, numeravit Deus regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est regnum tuum, et datum Medo et Persae" (v. 25-28):

describitur per hoc historicum in sensu interno profanatio boni et veri, quae significatur per "Babel;" Belschazar enim erat rex in Babele, et per "regem" in Verbo simile Significatur quod per ipsam gentem aut per ipsum regnum cui praeest: profanatio boni et veri ecclesiae significatur per quod "biberit ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et simul laudaverit deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis" (vers. (3,) 4 ibi); per "vasa Templi Hierosolymitani aurea et argentea" significatur bonum et verum caeli et ecclesiae, per "aurum" bonum, et per "argentum" verum; et per "laudare deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis," significatur cultus idololatricus omnis generis, ita cultus externus absque ullo interno, qualis est apud illos qui intelliguntur per "Babelem:" quod nulla prorsus ecclesia apud illos sit, quia nihil boni et nihil veri ecclesiae ibi est, significatur per scripturam e caelo; nam per "numeratus numeratus" significatur exploratio quoad bonum et quoad verum; per "appensus in trutina" significatur aestimatio secundum quale eorum ac judicium; et per "divisus significatur dissipatio, exterminatio, et separatio a bono et vero ecclesiae; et per "regnum" significatur ecclesia; inde patet, quod (per) "appendi in trutina" seu "statera" significetur aestimatio secundum quale ejus; (quod "dividare" significet dissipare, exterminare, et separare a bono et vero, videatur n. 4424, 6360, 6361, 9093;) quod regnum sit ecclesia, est quia regnum Domini est ubi ecclesia; quapropter illi qui ab ecclesia sunt, vocantur "Filii regni" (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38).

[4] Apud Esaiam, "Quis mensus est pugillo suo aquas, et caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libramontes, et colles in lancibus?" (xl. 12:) describitur per "mensuras" hic justa ordinatio et aestimatio omnium in caelo et in ecclesia secundum quale boni et veri; mensurae hic sunt "pugillus," "spithama," "triental," "libra" et "lances:" per "aquas" significantur vera, per "caelos" interiora seu spiritualia vera et bona, per "pulverem terrae" exteriora seu naturalia vera et bona, utraque caeli et ecclesiae; per "montes" bona amoris, per "colles" bona charitatis, et per "appendere" aestimare et ordinare secundum quale eorum: quod haec significentur per illa verba, nemo videre potest nisi ex scientia correspondentiarum.

[5] Quoniam justa aestimatio et exploratio boni et veri significatur per "mensuras" in Verbo, ideo praeceptum est ut mensurae essent justae, et non aliqua fraus circa illas, apud Mosen, "Non facietis perversitatem in judicio, in mensura, in pondere, et indimensione; librae justae, lapides justi, ephah justa, et hin justus, erunt vobis" (Levit. xix. 35, 36):

et quoque ideo justitia, ubi per illam intelligitur aestimatio et exploratio hominum secundum quale boni et veri apud illos, passim in Verbo exprimitur per "lances," "stateras, "libras," "trutinas," et per "ephas," "omeres," "chomeres," "seas," "hines" (Ut apud Hiobum, cap. vi. 2; cap. xxxi. 6); ac injustitia per "libras et lances fraudis et doli" (Ut Hosch. xii. 8 (B.A. 7); Amos viii. 5; Mich. vi. 11).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church