Apocalypse Explained (Whitehead) n. 372

Previous Number Next Number See English 

372. "Et (vidi et) ecce equus niger."- Quod significet intellectum Verbi deperditum quoad verum, constat ex significatione "equi," quod sit intellectus (de qua supra, n. 355); et ex significatione quod sit non verum; ita per "equum nigrum" significatur intellectus deperditus quoad verum. Quod "niger" significet non verum, est quia "album" significat verum; quod "album" dicatur de vero, et significet illud, videatur supra (n. 196). Quod "album" dicatur de vero et significet illud, est quia album originem ducit ex candore lucis, et "lux" significat verum; et quod "nigrum" dicatur de non vero et significet illud, est quia nigrum originem ducit ex tenebris seu ex privatione lucis; et "tenebrae," quia existunt ex privatione lucis, significant ignorantiam veri. Quod "equus niger" hic significet intellectum Verbi deperditum quoad verum, etiam patet ex significatione "equi rufi," (de quo supra,) quod sit intellectus deperditus quoad bonum; in ecclesia etiam successu temporis primum perit bonum, et dein verum, et tandem loco boni succedit malum, et loco veri falsum; hic ultimus status ecclesiae intelligitur per "equum pallidum," de quo in sequentibus.

[2] Quod "nigrum" significet non verum, constat quoque ex aliis locis in Verbo, ubi dicitur:- Ut apud Micham, "Nox vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinatione; et occidet sol super prophetis, et nigrescit super iis dies" (iii. 6):

per "prophetas," de quibus hic agitur, significantur illi qui in veris doctrinae sunt, et abstracte a personis vera doctrinae; quod illi qui per "prophetas" intelliguntur mala visuri, et falsa divinaturi, significatur per "Nox vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinatione;" quod non scituri bonum nec verum, significatur per "Occidet sol super prophetis, et nigrescet super iis dies;" "sol significat bonum amoris, et "dies" verum fidei, et "nigrescere" quod non videatur et sciatur.

[3] Apud Ezechielem, "Quin obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum" (xxxii.7):

haec de Pharaone rege Aegypti, per quem significatur scientificum applicatum falsis, quod fit quando naturalis homo ex scientiis intrat in spiritualia, et non vicissim; id quia contra ordinem est, pro veris arripiuntur et confirmantur falsa: quod tunc non influat aliquid e caelo, significatur per "obtegam caelos;" et quod tunc nullae cognitiones veri, significatur per "atrabo stellas eorum," "stellae" enim sunt cognitiones veri; quod inde non bonum amoris et non verum fidei, significatur per "solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum;" per "solem" significatur bonum amoris, et per "lunam" verum fidei. (Quod per "solem" et "lunam" illa significentur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 116-125.) Similia significantur per "solem," "lunam" et "stellas" apud Joelem, "Coram illo commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati {1}sunt et stellae contraxerunt splendorem suum" (ii. 10; cap. iv. (B.A. iii.) 15);

et similia in Apocalypsi, "Sol factus est niger, tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis" (vi. 12):

quid in specie per haec significatur, videbitur in sequentibus.

[4] Apud Ezechielem, "In die quo descensurus est in infernum obtegam super eo abyssum,et inhibebo flumina ejus, ut occludantur aquae magnae, et atrabo super eo Libanum, et omnes arbores agri super eo languescent" (xxxi. 15):

agitur ibi de Aschure, qui ibi assimilatur cedro; et per "Aschurem" ibi significatur ratiocinatio de veris ecclesiae ex propria intelligentia, et per "cedrum" verum ecclesiae spiritualis; quod sic periturae omnes cognitiones veri, et cum illis omnia vera quae sapiunt ex bono et inde suam essentiam habent, significatur per omnia illa verba: "abyssus" quae super illo obtegetur, et "flumina" quae inhibebuntur, sunt cognitiones veri ac inde intelligentia; "abyssus aut "mare" significat scientificum et cognitivum in communi quod in naturali homine, et "flumina" significant illa quae sunt intelligentiae: "aquae magnae" quae occludentur, significant vera quae sapiunt ex bono et inde essentiam trahunt; "aquae" sunt vera, et "magnum" in Verbo praedicatur de bono: "Libanus" qui "super eo atrabitur," et "arbores" quae "super eo languescent," significat quod vera ecclesiae amplius nulla erunt, et quod cognitiones erunt absque perceptione veri; "Libanus" enim significat ecclesiam quoad vera, ita quoque vera ecclesiae, simile ac "cedrus;" et "arbores agri" significant ecclesiam quoad cognitiones veri, ita quoque cognitiones veri ecclesiae, "arbores" ipsas cognitiones, et "ager" ecclesiam; inde patet quod "atrare Libanum" significet quod non amplius vera ecclesiae.

[5] In Threnis, "Albi erant Naziraei prae nive, candidi erant prae lacte"... obscurataest prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis" (iv. 7, 8):

quid haec significant nemo scire potest, nisi sciat quid Naziraei repraesentabant; "Naziraei" repraesentabant Dominum quoad Divinum caeleste; et quia omnia statuta ecclesiae tunc repraesentabant talia quae caeli et ecclesiae sunt, ita quae Domini, nam a Domino sunt omnia caeli et ecclesiae, et quia principale repraesentativum Domini erat Naziraeatus, inde per illa verba significatur quod omne repraesentativum Domini perierit. Genuinum repraesentativum Domini describitur per "Albi erant Naziraei prae nive, et candidi erant prae lacte," per quae significatur repraesentativum Divini Veri et Divini Boni in sua perfectione; "album" enim praedicatur de vero, similiter "nix;" et "candidum" de bono veri, similiter "lac:" quod omne repraesentativum Divini Veri deperditum sit, describitur per "Obscurata est prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in plateis;" "forma" significat quale veri, "nigredo" significat non amplius apparens, "plateae" significant vera doctrinae. et "non cognosci in illis" significat non recognosci a genuinis veris. Quid porro per "Naziraeos" significatur, dicetur alibi.

[6] Apud Jeremiam, "Vastitas erit tota terra, consummationem tamen non faciam; propter hoc lugebit {2}terra, et atrati erunt caeli desuper" (iv. 27, 28):

"vastitas erit tota terra," significat quod bonum et verum in ecclesia periturum ("terra" est ecclesia); "consummationem tamen non faciam" significat quod usque aliquid boni et veri remansurum; "propter hoc lugebit terra" significat imbecillitatem ecclesiae inde; "atrati erunt caeli desuper" significat non aliquem influxum boni et veri a Domino per caelum; caeli enim dicuntur "atrati," quando non influit a Domino per caelum aliqua affectio et perceptio veri. Quoniam luctus in ecclesiis ante adventum Domini, quae erant ecclesiae repraesentativae, repraesentabat dolorem mentis spiritualem ob non verum et bonum, (luctus enim erat propter oppressionem ab hoste, propter mortem patris aut matris, et propter similia, et per oppressionem ab hoste significabatur oppressio a malis quae ab inferno, et per patrem et matrem significabatur ecclesia quoad bonum et quoad verum,) quia haec repraesentabantur per luctus apud illos, ideo tunc incedebant atrati:

[7] - Ut apud Davidem, "Dico Deo petrae meae, Quare oblitus es mei? quare atratus incedam in oppressione hostis?" (Ps. xlii. 10 (B.A. 9); Ps. xliii. 2:) apud eundem, "Quasi lugens matrem atratus incurvavi me" (Ps. xxxv. 14):

apud eundem, "Eversus sum, incurvatus sum valde, tota die atratus incessi" (Ps. xxxviii. (217 (B.A. 6)). apud Malachiam, "Dixistis,... Quid lucri,... si ambulemus atrati coram Jehovah?" (iii. 14) apud Jeremiam, "Super contractione filiae populi mei confractus sum, atratus sum" (viii. 21);

"filia populi" significat ecclesiam. Apud Jeremiam, "Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt; atrati suntusque ad terram; et clamor Hierosolymae ascendit; nam magnates eorum miserunt minores suos aquae causa, venerunt ad foveas,nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua" (xiv. 2, 3):

quod "atratus" significet dolorem mentis spiritualem ob non verum in ecclesia, patet a singulis ibi in sensu interno; per "Jehudam" enim significatur ecclesia quoad affectionem boni, et per "Hierosolymam" ecclesia quoad doctrinam veri; per "portas" significatur aditus ad illa; quod non vera amplius, describitur per quod "magnates miserint minores suos aquae causa, venerunt ad foveas, nec invenerunt aquas, reversa sunt vasa eorum vacua;" "aquae" significant vera, "foveae" illa quae continent, quae sunt doctrinalia ex Verbo ac ipsum Verbum, in quo non amplius vera vident. Ex his constare potest quod "nigrum" et "atrum" in Verbo significet non verum, similiter ac "tenebrae," "nubes," "obscuritas," et plura ex quibus nigredo: ut apud Joelem, "Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis" (ii. 2) et alibi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church