Apocalypse Explained (Whitehead) n. 35

Previous Number Next Number See English 

35. VERSUS 7, 8. "Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et qui Ipsum transfixerunt; et plangent super Ipsum omnes tribus terrae; etiam, amen. Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus, qui omnipotens." 7. "Ecce venit eum nubibus," significat quod Dominus Se revelaturus in Verbo per sensum internum (n. 36); "et videbit Ipsum omnis oculus," significat quod agnituri omnes qui in veris ex bono sunt (n. 37); "et qui Ipsum transfixerunt," significat quod etiam visuri illi qui in falsis ex malo (n. 38); "et plangent super Ipsum omnes tribus terrae," significat quod falsa ecclesiae repugnatura (n. 39); "etiam, amen," significat confirmationem Divinam quod ita futurum (n. 40). 8. "Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis," significat quod omnia regat ex primis per ultima, et sic omnia caeli in aeternum (n. 41); "dicit Dominus, qui est et qui fuit et qui venturus," significat ab Ipso quibus," omne in omnibus caeli et ecclesiae ab aeterno in aeternum, et Jehovah (n. 42); "qui omnipotens," significat ex Se (n. 43).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church