Apocalypse Explained (Whitehead) n. 22

Previous Number Next Number See English 

22. "Gratia vobis et pax." - Quod significet jucundum veri et boni, constat ex significatione "gratiae," quod sit jucundum veri, de qua sequitur; et ex significatione "pacis," quod sit jucundum boni innocentiae et amoris (de qua in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Statu Pacis in Caelo, n. 284-290). Quod "gratia" sit jucundum veri, est quia bina sunt quae procedunt a Domino, utrumque in origine unitum; at apud illos qui recipiunt distinguitur, nam sunt qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum, et sunt qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum; illi qui recipiunt Divinum Verum plus quam Divinum Bonum sunt in regno spirituali Domini, et inde vocantur spirituales; illi autem qui recipiunt Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, sunt in regno caelesti Domini, et inde vocantur caelestes. (De binis illis Regnis in Caelo et Ecclesia, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.) Illis qui in regno spirituali sunt, donatur a Domino ut sint in affectione veri propter Verum, et hoc Divinum est quod dicitur gratia; inde est, quod quantum quis in illa affectione est, tantum in Divina Domini gratia sit; nec alia gratia Divina apud hominem, spiritum et angelum datur, quam affici vero quia est verum, quoniam in illa affectione est caelum et beatitudo illis (videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 232, 236, 238; et De Caelo et Inferno, n. 395-414). Sive affectionem veri dicas, sive jucundum veri, idem est: nam affectio absque jucundo non datur.

[2] Hoc est quod per "gratiam" in specie intelligitur in Verbo: - Ut apud Johannem, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius, ut gloriam Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate:... ex plenitudine Ipsius nos omnes recepimus gratiam pro gratia; quia Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est" (i. (1) 14, 16, 17);

quia gratia est affectio et jucundum veri, ideo dicitur "gratia et veritas." Et apud Lucam, postquam Dominus explicuit propheticum Esaiae in synagoga de Se Ipso, ita Divinum Verum, "Mirabantur omnes super verbis gratiae exeuntibus ex ore Ipsius" (iv. 22);

Divina vera, quae Dominus locutus, dicuntur "verba gratiae exeuntia ex ore Ipsius," quia accepta, grata et jucunda. In genere Divina gratia est omne id quod donatur a Domino; et quia omne id se refert ad fidem et amorem, et fides est affectio veri ex bono, ideo illa per Divinam gratiam in specie intelligitur; nam donari fide et amore, aut affectione veri ex bono, est donari caelo, ita beatitudine aeterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church