Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1218

Previous Number Next Number See English 

1218. (Vers. 7.) "Gaudeamus et exultemus, et demus gloriam Ipsi."- Quod significet manifestationem gaudii quod ex affectione veri et ex affectione boni, constat ex significatione "gaudere," quod hic sit gaudium ex affectione veri; ex significatione "exultare," quod sit gaudium ex affectione boni, nam exultare est cordis, ita boni amoris; et ex significatione "dare gloriam," quod sit agnoscere, confiteri et colere Dominum (de qua (supra), n. 678); haec quoque intelliguntur per "glorificare." Quod sit gaudium ex affectione veri et ex affectione boni, quod significatur per "gaudere" et "exultare," est quia omne gaudium est affectionis; homini est gaudium modo ex illis quibus afficitur, seu quae amat. Sunt binae origines universales omnium gaudiorum spiritualium; una est ex affectione seu amore veri, altera est ex affectione seu amore boni: gaudium affectionis boni est proprie voluntatis et inde facti, et gaudium affectionis veri est proprie intellectus et inde loquelae. Quoniam in versu praecedente actum est de illis qui in veris sunt, et de illis qui in bonis, et quoque de glorificatione Domini ab illis, ideo omnium illorum gaudium et ab illis glorificatio manifestatur per haec verba, "Gaudeamus et exultemus, et demus gloriam Ipsi."

[2] (Continuatio (de Omnipraesentia et Omniscientia).) (1.) Quod in mundo naturali sint spatia et tempora, et quod in mundo spirituali illa sint apparentiae, est causa, quia omnia quae in mundo spirituali apparent, sunt immediate ex Sole caeli, qui est Divinus Amor Domini; at vero omnia quae in mundo naturali apparent, sunt ex eodem, sed medio sole mundi, qui est purus ignis. Purus amor, ex quo immediate omnia existunt in mundo spirituali, est immaterialis; at purus ignis, per quem mediate omnia existunt in mundo naturali, est materialis; inde est, quod omnia quae in mundo spirituali existunt, sint ex origine sua spiritualia, et quod omnia quae in mundo naturalia existunt, sint ex secundaria sua origine materialia; et materialia in se sunt fixa, stata et mensurabilia; fixa, quia permanent, utcunque status hominum mutantur, sicut terrae, montes et maria; stata, quia per vices constanter recurrunt, sicut tempora, generationes et germinationes; et mensurabilia, quia omnia definiri possunt, sicut spatia per milliaria et stadia, et haec per gressus et ulnas, et tempora per dies, septimanas, menses et annos: in mundo autem spirituali sunt omnia sicut fixa, sicut stata, et sicut mensurabilia, sed usque non sunt talia in se; existunt enim secundum status angelorum, ac permanent secundum illos, sic ut ipsi illorum status ac illa unum faciant; quare etiam variantur quemadmodum variantur status illorum. Sed hoc fit imprimis in mundo spirituum, in quem venit omnis homo primum post mortem; non ita in caelo et in inferno: quod in mundo spirituum hoc fiat, est quia omnis homo subit ibi mutationes status, ac praeparatur ad caelum aut ad infernum.

[3] Sed spiritus non super mutationes et variationes illas reflectunt, quia spirituales sunt, et inde in spirituali idea, cum qua omnia et singula, quae ab illis sensu percipiuntur, unum faciunt; tum quia separati sunt a Natura, et tamen ibi Vident prorsus similia quae viderunt in mundo, sicut terras, montes, valles, aquas, hortos, silvas, vegetabilia, palatia, domos, vestes quibus amiciuntur, cibos quibus nutriuntur, et praeterea animalia, ac se ipsos ut homines. Vident omnia illa in clariore luce quam similia viderunt in mundo, et quoque sentiunt illa exquisitiori tactu quam in mundo. Inde homo post obitum prorsus non scit quod exuerit materiale suum, et quod emigraverit e corporis sui mundo in spiritus sui mundum. Audivi multos dicentes quod non obiverint, et quod non possint intelligere quomodo aliquid corporis sui potuerit rejectum esse in sepulcrum; et id ex causa, quia ibi omnia similia sunt; nescientes quod illa quae ibi Vident et sentiunt non sint materialia, sed substantialia ex origine spirituali; et quod tamen usque sint realia, quia sunt ex eadem origine ex qua omnia mundi, cum sola differentia quod accessorium, sicut superindumentum, ex sole mundi datum sit illis quae in mundo naturali sunt, ex quo facta sunt materialia, fixa, stata et mensurabilia. Sed usque asseverare possum quod illa quae in mundo spirituali sunt, plus realia sint quam quae in mundo naturali sunt; nam mortuum, quod spirituali accessit in Matura, non facit reale, sed diminuit illud: quod diminuat, patet manifeste ex statu angelorum caeli comparato cum statu hominum terrae, et ex omnibus quae in caelo sunt comparatis cum omnibus quae in mundo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church