Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1217

Previous Number Next Number See English 

1217. "Dicentium, Alleluia, quia regnat Dominus Deus omnipotens."- Quod significet gaudium et laetitiam, quot Domino nunc sit regnum in terris sicut in caelis, constat ex significatione "Alleluia," quod sit vox glorificationis Domini ex gaudio cordis (de qua (supra), n. 1197, 1203); (dicitur gaudium et laetitia, quia in Verbo "gaudium" dicitur de bono, ac "laetitia" de vero, et hic angeli tam qui in veris fuerunt quam qui in bonis, dixerunt "Alleluia;") et ex significatione "quia regnat Dominus Deus omnipotens," quod sit quod regnum Ipsius sit in terris sicut in caelis, per quod intelligitur, quod postquam boni separati sunt a malis, ac mali conjecti in infernum, tunc omnes boni in meliorem statum recipiendi verum et bonum a Domino venerint, in quo statu non prius fuerunt; nam quamdiu in nexu fuerunt cum malis, si recepissent bona et vera, contaminavissent et pervertissent illa: haec quoque causa est quod vera interiora in terris non prius revelata sint quam postquam separatio illa facta est per ultimum judicium.

[2] Hoc quoque intelligitur per "Veniat regnum tuum... in terris sicut in caelis," in Oratione Dominica ((Matth. vi. 10)):

regnum Domini fuit quoque ante ultimum judicium, nam Dominus semper regit caelum et terram; sed status regni Domini alius factus est post ultimum judicium quam fuit ante illud, est enim receptio Divini Veri et Boni post illud universalior, interior, facilior, et distinctior. "Dominus Deus omnipotens" dicitur, et Dominus dicitur "Dominus" ex Bono, ac "Deus" ex Vero, et "omnipotens" ex separatione bonorum a malis per ultimum judicium, et quoque ex potestate salvandi illos qui recipiunt Ipsum.

[3] (Continuatio (de Omnipraesentia et de Omniscientia).) Sed quomodo Dominus potest praesens esse apud omnes qui in caelo et universo terrarum orbe sunt, et quoque scire omnia, et quoque singularissima apud illos in praesenti et in futuro, non comprehendi potest, nisi per haec sequentia:-

(1.) Quod in mundo naturali sint spatia et tempora, at quod in mundo spirituali illa sint apparentiae. (2.) Quod spatia et tempora ex ideis removenda sint, ut comprehendatur Domini omnipraesentia apud omnes et singulis, ac omniscientia praesentium et futurorum apud illos. (3.) Quod omnes angeli caeli, et omnes homines terrae qui faciunt ecclesiam, sint sicut unus Homo, et quod Dominus sit illius Hominis Vita. (4.) Consequenter sicut vita est in singulis et singularissimis hominis, et cognoscit omnem illorum statum, ita Dominus est in singulis et singularissimis angelorum caeli, et fiominum ecclesiae. (5.) Quod Dominus apud illos qui extra caelum et extra ecclesiam sunt, qui in inferno sunt, vel in infernum venturi sunt, etiam praesens sit, et sciat omnem illorum statum, ex facultate intellectuali, quae est cuivis homini, et ex opposito. (6.) Quod ex omnipraesentia et omniscentia Domini ita percepta, in intellectum cadat quomodo Dominus est omne et in omnibus caeli et ecclesiae, et quod in Domino simus, et Ipse in nobis. (7.) Omnipraesentia et omniscientia Domini etiam a creatione universi comprehendi possunt, illud enim ad Ipso ita creatum est ut Ipse sit in primis et in ultimis, ac in centro et simul in peripheriis, et quod usus sint in quibus est. (8.) Quoniam Domino est Divinus Amor et Divina Sapientia, ideo Ipsi est Divina omnipraesentia et Divina omniscientia ex utroque; sed omnipraesentia principaliter est ex Divino Amore, et omniscientia principaliter est ex Divina sapientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church