1168. [B. A. vers. 17.] "Quia una hora devastatae sunt tantae divitiae." --Quod significet jacturam omnium quae lucrati sunt, et per quae se lucraturos esse sperarunt, constat ex significatione "una hora devastari," quod sit exitium totale de qua [supra], n. 1136), ita quoque jactura omnium; et ex significatione "divitiarum," quod sint lucra, quae sunt honores et opes, ita quae lucrati sunt, et quoque mala et falsa doctrinae et religiosi, quae sunt per quae se lucraturos esse sperarunt: similia hic per "divitias" significantur, quae supra per "merces," quae vers. 12-14, enumeratae sunt.
[2] (Continuatio.) Quantum homo removetur a malis, tantum removetur ab inferno, quia mala et infernum unum sunt; et quantum ab his removetur, tantum intrat in bona, et conjungitur caelo, nam bona et caelum unum sunt. Homo tunc fit alius; invertitur liberum ejus, bonum ejus, mens ejus, ac intellectus et voluntas ejus, fit enim angelus caeli. Liberum ejus, quod prius fuerat liberum cogitandi et volendi malum, fit liberum cogitandi et volendi bonum, quod in se est ipsum liberum; cum homo in hoc est, tunc primum scit quid liberum, non autem prius, quoniam ex libero mali sentiverat liberum boni ut servum; nunc autem ex libero boni sentit liberum mali ut servum, sicut etiam in se est. Bonum, quod homo prius fecerat, quia ex libero mali, non potuit esse bonum in se; fuit amor sui aut mundi in illo: non datur bonum ex alia origine quam ex amore, inde qualis est amor, tale est bonum; si amor malus est usque ejus jucundum sentitur ut bonum, tametsi est malum: bonum autem quod homo postea facit est bonum in se, quia a Domino, qui est ipsum Bonum, ut supra dictum est.
[3] Mens hominis, antequam conjuncta fuit caelo, retrorsum versa fuit, quia nondum educta est ex inferno; at dum in statu reformationis est, spectat a vero ad bonum, sicut a sinistro ad dextrum, quod est contra ordinem; postquam autem mens conjuncta est caelo, antrorsum vertitur, et elevatur ad Dominum, ac spectat a dextro ad sinistrum, hoc est a bono ad verum, quod est secundum ordinem: ita fit versura. Simile est cum intellectu et voluntate, quia intellectus est recipiens veri et voluntas recipiens boni: antequam homo ex inferno eductus est, intellectus et voluntas non unum agunt; homo tunc ex intellectu plura videt et a noscit, quae non vult quia non amat; at vero quando homo conjun us est caelo, tunc intellectus et voluntas unum a unt, nam intellectus fit voluntatis; homo enim, quando versura facta est, quod vult hoc etiam amat, et quod vult ex amore, hoc cogitat; ita postquam homo remotus est a malis per resistentiam et pugnam contra illa sicut a se, venit in amorem veri et boni; et tunc omnia quae vult et inde facit etiam cogitat et inde loquitur.