1167. "Et inaurata auro, et lapide pretioso et margaritis." --Quod significet apparentiam in externis sicut foret ex spirituali et naturali vero et bono, constat ex illis quae supra (n. 1043,1044) explicata sunt, ubi similia. (Continuatio.) Lex Providentiae Divinae, quod homo, quantum a malis potest abduci, tantum a Domino faciat bonum quod in se bonum est, at quantum non potest a malis abduci, tantum a se faciat bonum quod in se habet malum, illustrari potest ex praeceptis decalogi; sed in exemplum sit praeceptum de non furando. Illi qui cupiditati furandi, ita quoque cupiditati insincere et injuste lucrandi, resistunt sicut a se, dicendo corde quod non faciendum sit quia est contra Divinam legem, ita contra Deum, in se infernale, ita in se malum, illi post aliquot breves pugnas abducuntur ab illo, ac inducuntur a Domino in bonum quod vocatur sincerum, et in bonum quod vocatur justum; et tunc incipiunt cogitare illa, ac videre illa ex illis, sincerum ex sincero, ac justum ex justo; et postea sicut fugiunt et aversantur malum praedictae cupiditatis, amant illa bona, et ex amore faciunt illa, non cogendo se; haec bona a Domino sunt, quia sunt bona in se bona. Aliter vero si cupiditas insincere et injuste lucrandi apud hominem remanet; tunc ille non potest sincerum facere ex sincero, nec justum ex justo, ita non a Domino, sed a semet; facit enim illa, ut credatur sincerus et justus propter fines ut lucretur amplius vel ut honoretur; hi fines sunt in bonis ejus, et ex fine est omne quale boni: hoc bonum in se habet malum, quoniam quale ejus est ex fine insincere et injuste lucrandi. Quisque potest videre quod id bonum non possit fieri bonum in se antequam malum est remotum. Simile est cum reliquis praeceptis decalogi.