1155. "Et equos et rhedas." --Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine rationali sunt, profanatum, constat ex significatione "equorum," quod sint intellectualia (de qua [supra], n, 355, 364 [a], 372 [a], 373, 381, 382, 575, 923), ita quoque vera quae ex origine rationali sunt, illa enim quae intellectus sunt, veri sunt, ac rationis sunt; et ex significatione "rhedarum," quod sint bona ex origine rationali, quia trahuntur ab equis per quos significantur vera ab illa origine; sunt enim rhedae species currus, et per "currus" significantur doctrinalia (videatur n. 355), quae dum feruntur a veris, sicut currus ab equis, sunt bona, nam doctrinae docent vera, et quoque bona.
[2] Similia per "rhedas" significantur apud Esaiam, "Tunc adducent omnes fratres vestros ab omnibus gentibus munus Jehovae, super equis, et super curru, et super rhedis cameratis, et super mulis, et super veredariis, ad montem sanctitatis meae, Hieresolymam" (lxvi. 20);
per "equos," currum," "rhedas cameratas," "mulos" et "veredarios" in sensu spirituali intelliguntur illa quae doctrinae et inde ecclesiae sunt, nam haec dicta sunt de nova ecclesia a Domino instauranda; per "equos" enim significantur intellectualia, per "currum" doctrina, per "rhedas cameratas" doctrinalia boni, per "mulos" rationalia, et per "veredarios" similiter quoad bona, per "fratres" quos adducent significantur omnes qui in bono charitatis sunt, et per "Hierosolymam, montem sanctitatis" significatur ecclesia in qua charitas regnat. Quod hic significentur illa profanata, est quia sunt Babylonis, per quam significatur profanatio veri et boni.
[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) (vi.) Sexta Lex Divinae Providentiae est, Ut homo non reformetur per media externa, sed per media interna: per media externa est per miracula et visiones, tum per timores et poenas, per media interna est per vera et bona ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae, et per visum ad Dominum; haec enim media intrant per viam internam, ac ejiciunt mala et falsa, quae intus resident; media autem externa intrant per viam externum, et non ejiciunt mala et falsa, sed includunt illa: at usque homo ulterius reformatur, per media externa, dum prius reformatus est per media interna. --Hoc sequitur a supradictis legibus, nempe his, quod homo per liberum, et non absque libero, reformetur, tum quod se ipsum cogere sit ex libero, non autem cogi; et homo per miracula et per visiones cogitur, et quoque per timores et poenas; sed per miracula et visiones cogitur externum spiritus ejus, quod est cogitare et velle, et per timores et poenas cogitur externum corporis ejus, quod est loqui et facere: hoc cogi potest, quia homo nihilominus libere cogitat et vult; at externum spiritus ejus, quod est cogitare et velle, non cogendum est, sic enim liberum internum ejus, per quod reformabitur, perit.
[4] Si homo per miracula et visiones potuisset reformari, reformarentur omnes in universo terrarum orbe; quare lex sancta Divinae providentiae est, ut liberum internum ne hilum violetur; nam per id Dominus intrat ad hominem usque in infernum, ubi est, ac per id ibi ducit illum, et inde, si vult sequi, educit illum, ac in caelum introducit, et ibi ad Se propius et propius: sic homo et non aliter educitur e libero infernali, quod in se spectatum est servum quia ex inferno, et inducitur in liberum caeleste, quod est ipsum liberum, et fit per gradus liberius, et tandem liberrimum, quia a Domino, qui vult ut homo ne hilum cogatur: haec via est reformationis hominis, sed hanc viam claudunt miracula et visiones.
[5] Liberum spiritus hominis nec usquam violatur etiam propter hunc finem, ut malum tam hereditarium quam actuale ejus possit removeri, quod fit dum homo se ipsum cogit, ut supra dictum est; removentur illa mala a Domino per inspiratam homini affectionem veri, ex qua ei fit intelligentia, et per affectionem boni, per quam ei fit amor; quantum homo in his affectionibus est, tantum se ipsum cogit ad resistendum malis et falsis: hanc reformationis viam etiam claudunt miracula et visiones, persuadent enim et cogunt ad credendum, et sic cogitationes sicut vinctas in carcerem mittunt; inde sublato libero non datur copia ab interiori removendi mala, nihil mali enim removetur nisi ab interiori: sic mala remanent inclusa, quae ex libero suo infernali, quod amant, continue agunt contra illa vera et illa bona quae miracula et visiones impresserunt, et tandem dissipant illa, vocando miracula Naturae interiores operationes, ac visiones phantasiae deliria, ac vera et bona fallacias et ludibria: mala enim inclusa non aliter agunt in externa, quae includunt. Verum enim vero homo, dum modo leviter cogitat, potest credere quod miracula et visiones, tametsi persuadent, usque non tollent liberum cogitandi; attamen apud non reformatos tollunt, apud reformatos autem non tollunt; apud hos enim non includunt mala, sed apud illos.