1154. " [Et] jumenta et (1)oves." --Quod significet cultum ex veris et bonis quae ex origine spirituali naturali sunt, profanatum, constat ex significatione "jumentorum," quod sint vera quae spectant charitatem (de qua sequitur); et ex significatione "ovium," quod sint bona charitatis, ut constare potest ex omnibus locis in Verbo, ubi nominantur (Ut in sequentibus, Matth. vii. 15; cap. ix. 36; cap. x. 5, 6, 16; cap. xii. 10-12; cap. xv. 21-29; cap. xviii. 12, 13; cap. xxv. 31-41 ; cap. xxvi. 31: Marc. vi. 34; cap. xiv. 27: Joh. x. 1-18, 26-31; cap. xxi. 15-17: praeter apud Prophetas pluries): ibi per "oves" significantur illi qui in bono charitatis sunt; inde in sensu abstracto per "oves" significantur bona charitatis. Per "jumenta" autem significantur vera quae spectant bona charitatis, et intelliguntur imprimis asini, super quibus equitabant, et qui portabant, per quos significabantur talia quae usus sunt, et quae instructionis: --Ut apud Esaiam, "Portant super humero jumentorum opes suas" (xxx. 6);
"opes" sunt cognitiones. Et apud Lucam, Samarita sustulit vulneratum a latronibus super proprium jumentum (x. 34):
quod per "ponere illum super proprium jumentum" significetur illum secundum suam facultatem instruere, videatur [supra] (n. 375 [e], 376 [e], 444 [c]), ubi illa explicata sunt. Quid per "jumenta," dum per illa intelliguntur asini, significatur, videatur [supra] (n. 31 [b], 140). Dicitur quod per "jumenta et oves" significentur vera et bona ex origine spirituali naturali, quia intelliguntur vera et bona, qualia sunt apud illos qui in externa ecclesia Domini sunt, et inde in primo seu ultimo caelo; illi naturales sunt, sed usque recipiunt spirituale; inde vocantur spirituales naturales: hic ut alibi intelligitur quod cultus ex illis veris et bonis sit profanatus.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Operatio Divinae providentiae, homine nesciente, per binas comparationes illustrabitur. Est sicut homo hortulanus colligit semina arbustorum, fruticum et florum omnis generis, et comparat sibi rutra, rastra et plura instrumenta manus pro elaboranda terra, et postea fecundat hortum, effodit illum, secat in areas, immittit semina, et humum explanat; haec sunt hominis sicut a se: Dominus autem facit ut semina radicem agant. exeant e terra, germinent in folia, et dein in flores, ac demum in nova semina, quae dantur hortulano. Est quoque sicut homo aedificaturus domum, comparat sibi requisita, ut ligna, asseres, lapides, calcem, et plura; Dominus autem postea, homine nesciente, aedificat domum a fundo ad tectum, plane accommodatam homini. Ex quibus sequitur quod nisi homo comparet sibi requisita ad hortum vel ad domum, non sit ei hortus et inde nec usus fructus, aut non sit ei domus et inde nec habitatio.
[3] Ita in reformatione: illa quae homo sibi comparaturus est, sunt cognitiones veri et boni ex Verbo, ex doctrina ecclesiae, ex mundo, ex proprio labore; reliqua operatur Dominus, homine nesciente. At sciendum est quod omnia illa requisita ad conserendum hortum aut ad aedificandum domum, quae, ut dictum est, sunt cognitiones veri et boni, sunt modo penaria, quae non viva sunt antequam homo facit illa, aut vivit secundum illa sicut a se; cum hoc fit, tunc Dominus intrat, ac vivificat et aedificat, hoc est, reformat. Hortus ille, aut domus illa, est intellectus hominis, est enim ibi sapientia ejus, quae omne suum trahit ex amore.