Apocalypse Explained (Whitehead) n. 112

Previous Number Next Number See English 

112. (Vers. 8.) "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe." - Quod significet ad recordationem illis intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum, et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant, constat ex significatione "scribere" quod sit ad recordationem (ut supra, n. 95); et ex significatione "Angeli Ecclesiae Smyrnaeorum," quod sint illi intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum et nondum intelligunt, et inde parum in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant; quod hi per "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" intelligantur, constat ex illis quae ad illum Angelum scripta sunt, quae sequuntur; nam non aliunde sciri potest, quinam per Angelum cujusvis Ecclesiae intelliguntur, quam ex scriptis ad illum in sensu interno.

[2] In illis quae ad Angelum Ephesinae Ecclesiae, de quo mox prius scripta sunt, descripti sunt qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non simul aut nondum in vita secundum illas; hic nunc describuntur illi qui in cognitionibus veri et boni sunt et simul in vita secundum illas; hi itaque sunt qui in affectione veri ex origine spirituali sunt; illi autem qui in affectione veri ex origine naturali. Sunt affectiones veri in genere ex binis originibus, nempe ex origine naturali et ex origine spirituali. Illi qui in affectione veri ex origine naturali sunt, spectant primario ad se et ad mundum, et inde naturales sunt; at illi qui in affectione veri ex origine spirituali sunt, spectant primario ad Dominum et ad caelum, et inde spirituales sunt. Affectio seu amor hominis vel spectat deorsum vel spectat sursum: qui spectant ad se et ad mundum, illi spectant deorsum; at qui spectant ad Dominum et ad caelum, illi spectant sursum. Interiora hominis, quae mentis ejus sunt, actualiter spectant illuc quo ejus amor seu affectio, nam amor determinat illa; et qualis est determinatio interiorum hominis quae ejus mentis sunt, talis homo post mortem manet in aeternum. Spectare deorsum aut sursum est ex amore per intellectum, ita per illa quae formant et faciunt intellectum, quae sunt cognitiones veri et boni.

[3] Quod de illis intra ecclesiam qui in cognitionibus veri et boni sunt, et non simul aut nondum in vita secundum illas, ita de illis qui in affectione veri ex origine naturali sunt, ad "Angelum Ephesinae Ecclesiae" scriptum sit, et nunc ad "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" de illis qui in cognitionibus veri et boni sunt et simul in vita secundum illas, ita de illis qui in affectione veri ex origine spirituali sunt, est causa quia illud primum ecclesiae est, et hoc Secundum: nemo enim potest introduci in ecclesiam et formari ad caelum, nisi per cognitiones ex Verbo; absque illis homo non scit viam ad caelum, et absque illis Dominus non potest habitare apud illum. Quod absque cognitionibus veri et boni ex Verbo nemo sciat aliquid de Domino, de caelo angelico, de charitate et fide, notum esse potest; et quod homo non scit, hoc non cogitare potest, ita nec velle, proinde nec credere et amare; inde patet quod homo per cognitiones discat viam ad caelum. Quod absque cognitionibus veri et boni ex Verbo Dominus non possit adesse et ducere hominem, etiam notum est; nam qui nihil novit de Domino, de caelo, de charitate et fide, ejus mens spiritualis, quae mens Superior est et visura per lucem caeli, vacua est, et nihil habet ex Divino in se; et tamen Dominus non potest esse apud hominem quam in suo apud illum, hoc est, in illis quae ab Ipso. Inde est, quod dictum sit quod Dominus non possit habitare apud hominem nisi is in cognitionibus veri et boni ex Verbo sit, et inde in vita. Ex his ut in summa sequitur, quod homo naturalis nequaquam fieri possit spiritualis absque cognitionibus veri et boni ex Verbo.

[4] Quod per "Angelum Ecclesiae Smyrnaeorum" intelligantur illi intra ecclesiam qui volunt intelligere Verbum et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen desiderant, est quia illi in affectione veri spirituali sunt; et qui in affectione veri spirituali sunt, etiam in vita charitatis sunt, nam inde illis affectio spiritualis; aliunde homini non est spirituale quam ex charitate. Qui in affectione illa sunt, illi student Verbo, et nihil plus desiderant quam intelligere illud; et quia innumerabilia inibi sunt quae non intelligunt, quoniam Verbum in sinu suo est spirituale, et hoc includit infinita arcana, ideo homo quamdiu adhuc in mundo vivit, et tunc ex naturali homine videt, parum potest in cognitionibus veri et boni esse, sed solum in communibus, quibus usque implantari possunt innumerabilia quando in mundum spiritualem seu caelum venit. Homo qui in affectione veri ex origine spirituali est, is scit multo plura quam novit; nam communes cognitiones, quae sunt apud illum, sunt sicut vasa, quae multis impleri possunt, et quoque actualiter implentur dum in caelum venit.

[5] Quod ita sit, modo ex eo constare potest, quod omnes angeli qui in caelo sunt, ex humano genere sint, et tamen illis sapientia talis est ut describatur per inenuntiabilia et incomprehensibilia, ut notum est. (Quod Angeli Caeli non aliunde sint quam ex Genere Humano, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 311-317; et in opusculo De Ultimo Judicio, n. 14-22.) Illa impletio intelligentiae et sapientiae est quae intelligitur per Domini verba apud Lucam, "Mensura bona, pressa, agitata et superfluens dabitur in sinum vestrum" (vi. 38);

apud Matthaeum, "Quicunque habet, dabitur ei, ut abundantius habeat" (xiii. 12; cap. xxv. 29);

et apud Lucam, Dominus dixit servo qui ex mina ei data acquisivit decem minas, "Quia in modico fidelis fuisti, potestatem habebis super decem urbes" (xix. 16, 17):

per "decem" ibi significatur multum et plenum, et per "urbes" intelligentia et sapientia. (Quod "decem" significant multum et plenum, videatur n. 1988, 3107, 4638; et quod "urbes" significent illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, n. (1)2449, 2712, 2943, 3216, 3584, 4492, 4493, 5297.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church