Apocalypse Explained (Whitehead) n. 111

Previous Number Next Number See English 

111. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe: Haec dicit Primus et Ultimus, qui vivit mortuus et vivit. Novi tua opera, et afflictionem et paupertatem, dives sed es, et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt, sed synagoga satanae. Nihil timeas quae futurus es pati; ecce futurum ut conjiciat et vobis diabolus in custodiam, ut tentemini et habebitis afflictionem diebus decem: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis; vincens non laedetur a morte secunda." 8. "Et Angelo Ecclesiae Smyrnaeorum scribe," significat ad recordationem illis infra ecclesiam, qui volunt intelligere Verbum, et nondum intelligunt, et inde parum adhuc in cognitionibus veri et boni sunt, quas tamen corde desiderant (n. 112); "Haec dicit Primus et Ultimus," significat Dominum qui omnia ex Divino Humano ex primis per ultima regit (n. 113); "qui fuit mortuus et vivit," significat quod rejectus, et tamen ab Ipso vita aeterna (n. 114, 115). 9. "Novi tua opera," significat amorem (n. 116); "et afflictionem," significat anxietatem ex desiderio cognoscendi vera (n. 117); "et paupertatem, dives sed es," significat agnitionem quod nihil ex se sciant (n. 118); "et blasphemiam dicentium Judaeos esse se et non sunt," significat invectionem ab illis qui putant se in cognitionibus boni et veri esse, quia Verbum, et tamen non sunt (n. l. 19); "sed synagoga satanae," significat doctrinam omnium falsorum apud illos (n. 120). 10. "Ne timeas quae futurus es pati," significat Ne doleant quod tales persequantur vos (n. 121); "ecce futurum, ut Conjiciat ex vobis diabolus in custodiam," significat quod qui in falsis ex malo sunt, aggressuri deprivare illos omni vero ex Verbo (n. 122); "ut tentemini," significat inde incrementum desiderii veri (n. 123); "et habebitis afflictionem diebus decem," significat quod infestatio et inde tentatio duratura sit aliquo tempore (n. 124); "esto fidelis usque ad mortem," significat in veris ad finem (n. 125); "et dabo tibi coronam vitae," significat sapientiam et inde felicitatem aeternam (n. 126). 11. Habens autem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," significat quod qui auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et illis qui ab ecclesia Ipsius sunt (n. 127); "et vincens non laedetur, a morte secunda," significat quod qui permanet in genuina affectione veri ad finem vitae suae in mundo, in novum caelum venturus sit (n. 128).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church