1116. "In poculo quo miscuit miscete illi duplum." --Quod significet retributionem multam sicut profanaverunt verum, constat ex significatione "poculi," quod sit verum, et in sensu opposito falsum, quia per "poculum" simile significatur quod per "vinum" (videatur [supra,] n. 887, 1045); ex significatione "miscere," quod sit profanare, nam qui commiscet falsum vero aut verum falso, is profanat (de qua sequitur); et ex significatione "dupli," quod sit multum, ac dicatur de retributione (de qua mox supra, n. 1115). Quod "miscere" significet profanare, est quia dicitur de vino quod in poculo, per quod significatur verum, ac in opposito sensu falsum; et cum verum ac falsum commiscentur, tunc fit profanatio (de qua supra, n. 1053-1063): simile significatur per "miscere" apud Davidem, "Est poculum in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit inde, sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Ps. lxxv. 9 [B. A. 8]):
per "poculum in manu Jehovae," ac per "vinum," significatur Divinum Verum; per "miscere" et per "mixtum" significatur profanatio, nam intelligitur commixtio falsi cum vero; per "effudit inde, sed faeces exsugent, bibent omnes impii terrae," significatur poena profanationis: ex his patet quod hic simile significatur per "miscere poculo," quod in Apocalypsi.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Ex hoc insito fuit quod antiquissimi prae posteris coluerint Deum visibilem sub Humana forma. Quod etiam viderint Deum ut Hominem, testatur Verbum: ut de Adamo, quod audiverit vocem Jehovae ambulantis [in] horto; de Mose, quod locutus cum Jehovah ore ad os; de Abrahamo, quod viderit Jehovam in medio trium angelorum; quod Lothus cum duobus ex illis locutus sit; Jehovah etiam visus est ut Homo Hagari, visus Guideoni, visus Josuae, visus Danieli ut "Antiquus dierum" et ut "Filius hominis;" similiter Johanni ut "Filius hominis" in medio septem candelabrorum; tum etiam prophetis aliis. Quod Dominus fuerit qui illis visus est, docet Ipse, ubi dicit, Quod Abrahamus exultaverit, ut viderit diem Ipsius, et quod viderit et gavisus sit (Joh. viii. 56):
Tum quod fuerit priusquam Abrahamus fuit (vers. 58);
Et quod fuerit antequam mundus esset (Joh. xvii. 5, 24).
[3] Quod non fuerit Pater sed Filius qui visus est, est quia Divinum Esse quod est Pater, non potest videri nisi quam per Divinum Existere, quod est Divinum Humanum. Quod Divinum Esse, quod Pater vocatur, non visum sit, docet etiam Dominus apud Johannem, "Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me; neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (v. 37);
apud eundem, "Non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud" Patrem, "Hic vidit Patrem" (vi. 46);
et apud eundem, "Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ipse exposuit" (i. 18):
ex quibus patet quod Divinum Esse, quod est Pater, non antiquis visum fuerit, nec quod videri potuerit, et tamen quod visum sit per Divinum Existere quod est Filius.
[4] Quoniam Esse est in suo Existere, sicut anima est in suo corpore, ideo qui vidit Divinum Existere, seu Filium, ille et vidit Divinum Esse seu Patrem; quod his verbis confirmat Dominus, "Dixit..Philippus, Domine, monstra nobis Patrem;...dixit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui videt Me, vidit Patrem; quomodo tu dicis, Monstra nobis Patrem?" (Joh. xiv. 7, 8;) ex quibus verbis manifestum est quod Dominus sit Divinum Existere, in quo Divinum Esse; ita Deus Homo, qui antiquis visus est. Ex allatis sequitur quod Verbum secundum sensum litterae etiam intelligendum sit quod Deo facies sit, quod oculi et aures, tum quod manus et pedes sint.