Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1115

Previous Number Next Number See English 

1115. "Et duplicate ei dupla secundum opera ejus." --Quod significet retributionem multam sicut profanarunt bonum, constat ex significatione "duplicare dupla," quod sit retribuere multum, seu reddere multam poenam (de qua sequitur); et ex significatione "operum," quod sint profanationes boni, nam opera illorum sunt profanationes; inde per "duplicare dupla" significatur retributio multa sicut profanarunt bonum; quod "duplicare dupla" hoc significet, est quia "duo" non significant duo, nec aliquis numerus significat ejus quantum, sed quale; at "duo" significant quale rei quoad unionem, et praedicatur de bono et de malo (videatur supra, n. 532, 984); hic "duplum" de retributione mali propter profanationem boni; inde patet quod per "duplum" hic non significetur duplum, sed multum mali.

[2] Quod "duplum" dicatur de retributione et de remuneratione, et significet multum, constat ex his locis in Verbo: --Apud Jeremiam, "Pudefient persecutores mei,....adduc super illos diem mali, ac duplicata fractione frange illos" (xvii. 18):

"adducere super illos diem mali, et duplicata fractione frangere," significat retributionem mali multam propter persecutionem. Apud Sachariam, "Revertimini ad munimentum, vincti spei, et hoc die annuntians, duplum retribuam tibi" (ix. 12):

per "duplum retribuere" significatur multum remunerare.

[3] Apud Esaiam, "Consolamini..populum meum,...et loquimini super cor Hiersolymae,....quod impleta sit militia ejus, eo quod expiata sit iniquitas ejus, accepit namque e manu [Jehovae] duplum in omnibus peccatis ejus" (xl. 1, 2):

hic de adventu Domini, et de nova ecclesia ab Ipso instauranda; nova illa ecclesia intelligitur per "Hierosolymam," super cujus cor loquerentur; per "militiam," quae impleta, significatur pugna contra mala; per "iniquitatem expiatam" significatur sic malum remotum a Domino; per quod "acceperint duplum in omnibus peccatis," significatur quod in pugna seu tentatione multum sustinuerint. Apud eundem, "Vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri: dicetur vobis, opes gentium comedetis, et in gloria (1)eorum gloriabimini; prae pudore vestro duplum, et ignominia cantabunt portione eorum; propterea in terra eorum duplum possidebunt, gaudium aeternitatis erit illis" (lxi. 6, 7):

etiam hic "duplum" non significat duplum sed multum, ac dicitur de retributione.

[4] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Sed narrabo quod non potest non mirabile videri. Omnis homo in idea spiritus sui videt Deum ut Hominem, etiam ille qui in idea corporis sui videt Ipsum instar nubis, nimbi, aeris aut aetheris, etiam qui infitiatus est quod Deus sit Homo: homo in idea spiritus sui est quando abstracte cogitat, et in idea corporis quando non abstracte. Quod omnis homo in idea spiritus sui videat Deum ut Hominem, patuit mihi ab hominibus post mortem; hi tunc in ideis spiritus sunt; nam homo post mortem fit spiritus; tunc illis impossibile est de Deo aliter cogitare quam ut de Homine: tentatum est num possent aliter, et propterea immissi sunt in statum in quo fuerunt in mundo, et tunc cogitaverunt de Deo, quidam ut de universo, quidam ut de Natura in intimis, quidam ut de nube in medio aetheris, quidam ut de jubare lucis, quidam aliter; sed actutum ut ex illo statu venerunt in statum spiritus, cogitaverunt de Deo ut Homine; quod etiam ipsi mirati sunt, et dixerunt id insitum esse cuivis spiritui. Mali autem spiritus, qui in mundo negaverunt Deum, etiam post mortem negant Ipsum, sed usque pro Deo aliquem spiritum colunt, qui per diabolicas artes potentia valet reliquis.

[5] Dictum est quod cogitare de Deo ut Homine cuivis spiritui insitum sit; quod hoc sit per influxum Domini in interiora cogitationis eorum, patet ex hoc: angeli omnium caelorum unice agnoscunt Dominum; agnoscunt Divinum Ipsius quod Pater vocatur, vident Divinum Humanum Ipsius, et sunt in Divino procedente: nam universum caelum angelicum est Divinum procedens Domini; angelus non est angelus ex proprio, sed ex Divino quod recipit a Domino; inde sunt in Domino; quare non possunt cogitare de alio, cum de Deo, quam de Domino, in quo sunt, et ex quo cogitant. Accedit, quod universum caelum angelicum in suo complexu coram Domino sit sicut unus Homo, qui vocari potest Maximus Homo; quare angeli in caelo sunt in Homine qui est Divinum procedens Domini, ut dictum est; et quia cogitationes illorum ibi vadunt secundum formam caeli, ideo nec possunt aliter, cum de Deo, cogitare quam de Domino. Verbo, omnes angeli trium caelorum cogitant de Deo ut Homine, nec possunt aliter; si vellent, cessaret cogitatio, et deciderent de caelo. Inde nunc est quod cuivis spiritui, et quoque cuivis homini, cum in idea sui spiritus est, insitum sit cogitare de Deo ut Homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church