Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1059

Previous Number Next Number See English 

1059. "Attamen est."--Quod significet quod usque sit, quia est Divinum, et non rejectum nisi a profanis, constat ex significatione "bestiae," de qua hoc dicitur, quod sit Verbum; quod hoc usque sit, et quod communiter agnoscatur pro Divino, et sanctitas ejus aequalis sanctitati dictaminum et bullarum Papae, notum est; sed usque quod rejiciatur ab illis qui Divina vera corde negant, ita qui sancta ecclesiae profanant, supra dictum est. Quod dicatur "Attamen est," est arcanum, quod spectat illos qui Verbum pro Divino agnoscunt, de quibus in explicatione versuum 16 et 17 hujus capitis dicetur.

[2] (Continuatio de tertio genere Profanationis.) Illi qui ex hoc genere profanationis sunt, quod est hypocriticum, differunt in eo, quod sint qui minus et qui magis possunt interiora mentis suae occludere, ne manifestentur, et exteriora quae faciei et oris sunt, ad sanctitatem componere. Hi post mortem, dum fiunt spiritus, apparent cincti nube lucida, in cujus medio est nigrum, sicut mumi Aegyptiacum; at sicut in lucem caeli elevantur, fit nubes illa lucida diabolico furva, non ex transparentia, sed ex transpiratione et inde infectione. Hi itaque sunt in inferno diaboli nigri. Discrimina hujus generis profanationum cognoscuntur ex nigredine magis aut minus tetra et horrenda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church