1058. "Videntes bestiam quae erat et non est."--Quod significet scientiam quod Verbum receptum fuerit, sed usque rejectum, constat ex significatione "videre," quod sit scire et cognoscere (de qua (supra), n. 260, 529); ex significatione "bestiae," quod sit Verbum (de qua (supra), n. 1038); ex significatione "quae erat et non est," quod sit quod receptum, et usque rejectum sit (de qua (supra), n. 1054-1056).
[2] DE TERTIO PROFANATIONIS GENERE. Ex hoc profanationis genere sunt illi qui devotis gestibus et pio ore adorant Divina, et tamen corde et spiritu illa negant; ita quod foris et coram mundo sancta Verbi, ecclesiae et cultus venerantur, et tamen domi et in conclavi suo illa rident. Illi qui ex hoc genere sunt, dum in sancto externo sunt, sive doceant in templo, sive loquantur cum vulgo, non aliter sciunt quam quod ita sit; ast ut primum in se redeunt, contrarium cogitant. Hi quia tales sunt, lucis angelos possunt mentiri, tametsi angeli tenebrarum sunt. Inde patet genus profanationis sit genus hypocriticum; sunt non absimiles imaginibus ex caeno inauratis, fructibus intus putrefactis in cute pulchris, aut nucibus intus a vermi erosis in crusta integris: ex quibus patet quod infernum eorum sit diabolicum, et inde sanctum externum eorum profanum.
[3] Tales sunt plures ex dominatoribus in hodierna Babylonia, et multi ex quadam societate ibi, quam ipsi norunt qui dominatum super animas hominum et super caelum sibi vindicant; nam credere sicut illi, quod data sibi sit potestas salvandi et intromittendi in caelum, et corde agnoscere quod Deus sit, sunt duo opposita: causa est, quia homo, ut salvetur ac introducatur in caelum, spectabit ad Dominum, et suplicabit Ipsum; at homo qui credit potestatem illam sibi datam, spectat ad se, et credit illa quae Domini sunt, in se esse; et id credere, et simul credere quod Deus sit, aut quod Deus in illo sit, non dabile est: credere quod Deus in se sit, dum se spectat super sancta ecclesiae, et caelum in sua potestate, est sicut idem hoc dicere Lucifero, qui igne dominandi super omnia flagrat: is si cogitare quod Deus in se sit, non posset aliter quam id cogitare ex se; et cogitare ex se quod Deus in se sit, est cogitare quod Deus non in se sit, sed quod ipse sit Deus, ut quoque legitur de Lucifero (Esai. xiv. 13, 14), per quem ibi intelligitur (Babylonia) ut patet a versibus 4 et 22 ejusdem capitis.
[4] Talis etiam homo a se, et qualis est a se, erumpit dum ei datur potestas, et per gradus secundum elevationem. Inde patet quod tales sint athei, quidam manifesti, quidam clandestini, quidam inscii; et sicut dominatum ut finem, et sancta caeli et ecclesiae spectant ut media, lucis angelos facie, gestibus et loquelis mentiuntur, ac ita sancta profanant.