96. Quod Lux spiritualis sit prorsus distincta a Luce naturali, potest quisque scire, si ad mentis suae cogitationes attendit; mens enim cum cogitat, videt objecta sua in luce, et illi qui spiritualiter cogitant, vident vera, et hoc in media nocte aeque bene ut in die; quare etiam de intellectu praedicatur lux, et dicitur videre, nam de illis quae alius loquitur, dicit alter quandoque, quod videat quod ita sit, hoc est, intelligat; intellectus quia est spiritualis, non potest ita videre ex luce naturali; lux enim naturalis non inhaeret, sed abit cum sole: unde patet, quod intellectus gaudeat alia luce, quam oculus; et quod illa lux ex alia origine sit.