95. Quod Amor producat calorem, et Sapientia lucem, manifestum est ex ipsa experientia; homo dum amat incalescit, et cum ex Sapientia cogitat videt res quasi in luce: ex quo patet, quod primum procedens amoris sit calor, et primum procedens sapientiae sit lux. Quod correspondentiae sint etiam, patet, nam calor non existit in ipso amore, sed ex illo in voluntate et inde in corpore; et lux non existit in sapientia, sed in intellectus cogitatione et inde in loquela. Quare amor et sapientia sunt essentia et vita caloris et lucis; calor et lux sunt procedentia, et quia sunt procedentia, sunt etiam correspondentiae.