Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. Ex eo est, quod Angeli non sint Angeli a se, sed quod sint Angeli ex conjunctione illa cum Deo Homine, et illa conjunctio est secundum receptionem Divini Boni et Divini Veri, quae sunt Deus, et apparent procedere ab Ipso, tametsi in Ipso sunt; ac receptio est secundum applicationem legum ordinis, quae sunt Divinae Veritates, ad se, ex libero cogitandi et volendi secundum rationem, quae illis sunt a Domino sicut eorum; per id est illis receptio Divini Boni et Divini Veri sicut ab illis, et per id est reciprocum amoris, nam, ut supra dictum est, amor non datur nisi sit reciprocus. Simile est cum hominibus in terris. Ex dictis primum videri potest, quod omnia Universi Creati sint Divini Amoris et Divinae Sapientiae Dei Hominis recipientia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church