56. Omne Creatum ex ea origine est tale in sua natura, ut sit recipiens Dei, non per continuum sed per contiguum; per hoc et non per illud est conjunctivum, est enim conveniens quia in Deo a Deo creatum est, et quia ita creatum est, est analogon, et per conjunctionem illam est sicut imago Dei in speculo.