Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 311

Previous Number Next Number See English 

311. Sed usque omnes illi conatus non sunt vivi, sunt enim conatus virium ultimarum vitae, quibus viribus ex vita ex qua sunt, tandem inest nisus per media oblata redeundi ad suam originem: athmosphaerae in ultimis fiunt tales vires, a quibus substantiae et materiae, quales in terris sunt, actuantur in formas, et continentur* in formis tam intra quam extra. Haec pluribus demonstrare non vacat, quia ampli operis est. * Prima editio: conrinentnr


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church