Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 310

Previous Number Next Number See English 

310. I. Quod in terris sit conatus producendi usus in formis, seu formas usuum. Quod in terris ille conatus sit, constat ex origine illarum; quod substantiae et materiae ex quibus terrae sunt, sint fines et terminationes athmosphaerarum, quae a Sole spirituali ut usus procedunt, videatur supra n. 305, 306: et quia substantiae et materiae ex quibus terrae, ex illa origine sunt, et illarum congregationes continentur in nexu ex circumpressione athmosphaerarum, sequitur quod inde sit illis perpetuus conatus producendi formas usuum: ipsam qualitatem quod possint producere, trahunt ex sua origine; quae est quod sint ultima athmosphaerarum, cum quibus ideo concordant. Dicitur quod conatus ille et qualitas illa sint in terris, at intelligitur quod sint apud illas substantias et materias ex quibus sunt terrae, sive illae in terris sint, sive exhalatae a terris in athmosphaeris sint; quod athmosphaerae talibus plenae sint, notum est. [2] Quod talis conatus et talis qualitas sint substantiis et materiis terrarum, patet manifeste, ex eo, quod semina omnis generis medio calore usque ad intimum eorum aperta, impraegnentur a substantiis subtilissimis, quae non possunt quam ut ex origine spirituali sint, et per id in potentia conjungendi se usui, ex quo prolificum eorum, et tunc per conjunctionem cum materiis ex origine naturali, producere usuum formas, et illas dein sicut ex utero emittere, ut etiam in lucem veniant, et sic egerminent et crescant. Conatus ille est postea continuus e terris per radicem usque ad ultima et ab ultimis ad prima, in quibus ipse usus est in sua origine: ita transeunt usus in formas; et formae ex usu, qui est sicut anima, in progressione a primis ad ultima et ab ultimis ad prima, trahunt ut omnia et singula earum sint alicujus usus: dicitur quod usus sit sicut anima, quia forma ejus est sicut corpus. [3] Quod conatus adhuc interior sit, qui est conatus producendi usus per egerminationes pro Regno animali, etiam sequitur, nam animalia omnis generis ex illis nutriuntur. Quod quoque intimus in illis conatus sit, qui est conatus usum praestandi Humano generi, etiam sequitur: haec sequuntur* ex eo,** 1. Quod ultima sint, ac in ultimis sunt omnia priora simul in suo ordine, secundum illa quae supra passim ostensa sunt. 2. Quod utriusque generis gradus sint in omnium maximis et minimis, ut supra n. 222 ad 229 ostensum est, similiter in conatu illo. 3. Quod omnes usus a Domino producantur ex ultimis, quare in ultimis erit conatus ad illos. * Prima editio: sequuntut ** Prima editio: eo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church