Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 294

Previous Number Next Number See English 

294. Quoniam illa quae Solem Mundi spiritualis constituunt, sunt a Domino, et non Dominus, ideo non sunt vita in se, sed sunt orbata vita in se,* quemadmodum illa quae profluunt ex angelo et homine, ac faciunt sphaeras circum illos, non sunt angelus aut homo, sed sunt ex illis, orbata vita illorum,** quae non aliter unum faciunt cum angelo aut homine, quam quod concordent, quia desumpta ex formis corporis illorum, quae formae vitae illorum in illis fuerunt. Hoc arcanum est, quod angeli per ideas suas spirituales cogitatione videre et quoque loquela exprimere possunt, non autem homines per ideas suas naturales,*** quoniam mille ideae spirituales faciunt unam ideam naturalem, ac una idea naturalis non ab homine resolvi potest in aliquam ideam spiritualem, minus in totidem: causa est, quia differunt secundum gradus altitudinis, de quibus in Parte Tertia. * Prima editio: se;

** Prima editio: illorum;

*** Prima editio: naturales;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church