Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 293

Previous Number Next Number See English 

293. Perceptum etiam est, quod sphaera non solum ex angelis et spiritibus exundet, sed etiam ex omnibus et singulis quae in illo Mundo apparent, ut ex arboribus et ex illarum fructibus ibi, ex virgultis et ex eorum floribus, ex herbis et ex graminibus, imo ex terris et ex singulis illarum; ex quibus patuit, quod hoc Universale sit tam in vivis quam in mortuis, quod unumquodvis a simili, quod intus in illo est, circumstipetur, et quod hoc continue ab illo exhaletur. Quod simile sit in Mundo naturali, ab experientia plurium Eruditorum, notum est; ut quod unda effluviorum ex homine jugiter effluat, tum ex quovis animali, et quoque ex arbore, fructu, virgulto, flore, imo ex metallo et lapide: hoc trahit Mundus naturalis ex Mundo spirituali, et Mundus spiritualis ex Divino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church