Divine Love and Wisdom (Harleys) n. 209

Previous Number Next Number See English 

209. QUOD GRADUS ULTIMUS SIT COMPLEXUS, CONTINENS ET BASIS GRADUUM PRIORUM. Doctrina Graduum, quae in hac Parte traditur, hactenus illustrata est per varia quae in utroque Mundo existunt, ut per gradus Coelorum ubi sunt Angeli, per gradus caloris et lucis apud* illos, et per gradus athmosphaerarum, et per varia in corpore humano, et quoque in Regno animali et minerali. Sed doctrina illa est amplioris extensionis; extensio ejus non modo est ad Naturalia, sed etiam ad Civilia, Moralia et Spiritualia, et ad omnia et singula eorum. Causae quod doctrina graduum ad talia etiam se extendat, sunt binae:** Prima, quia in omni re, de qua aliquid praedicari potest, est trinum, quod vocatur finis, causa et effectus, et haec tria inter se sunt secundum gradus altitudinis. [2] Altera est, quod omne Civile, Morale et Spirituale non sit aliquid abstractum a substantia, sed quod sint substantiae, nam sicut amor et sapientia non sunt res abstractae, sed quod sint substantia, ut supra n. 40 ad 43*** demonstratum est, ita similiter omnes res, quae civiles, morales et spirituales vocantur: hae quidem possunt abstracte a substantiis cogitari, sed usque in se non sunt abstractae: sicut pro exemplo, affectio et cogitatio, charitas et fides, voluntas et intellectus; cum his enim simile est, sicut est cum amore et sapientia, nempe quod non dentur extra subjecta, quae sunt substantiae, sed quod sint status subjectorum seu substantiarum; quod sint mutationes illorum, quae sistunt variationes, videbitur in sequentibus. Per substantiam etiam intelligitur forma, nam substantia absque forma non datur. * Prima editio: apod ** Prima editio: binae;

*** Prima editio: 43,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church